Telephion porcilacae similis est et caule et
|
27.137.1
|
foliis. rami a radice septeni octonique fruticant foliis
|
|
crassis, carnosis. nascitur in cultis et maxime inter vites.
|
|
inlinitur lentigini et, cum inaruit, deteritur. inlinitur et
|
|
vitiligini ternis fere mensibus senis horis noctis aut diei
|
5
|
<et> ut postea farina hordeacia inlinatur. medetur et vul-
|
138.1
|
neribus et fistulis.—Trichomanes adianto simil<e> est,
|
|
exilius modo nigriusque, foliis lenticulae, densis, <p>ar<v>is,
|
|
adversis inter se. decoctum eius strangurias sanat in vino
|
|
albo potum addito cumino rustico, l<i>e<ne>m. cohibet capillos
|
5
|
fluentes aut, si effluxerint, reparat alopeciasque densat tri-
|
|
tum in oleo et inlitum. sternumenta quoque gustatu movet.
|
|
—Thali<c>trum folia coriandri habet, pinguiora paulo,
|
|
caulem papaveris. nascitur ubique, praecipue campestribus.
|
139.1
|
medentur ulceribus folia cum melle.—Th<l>aspi
|
|
duorum generum est: angustis foliis, digitali latitudine et
|
|
longitudine, in terram versis, in cacumine divisis, cauliculo
|
|
semipedali non sine ramis, * * * peltarum specie semine
|
5
|
incluso, lenticulae effigie, nisi quod infringitur, unde no-
|
|
men. flos albicat. nascitur in semitis et saepibus. semen
|
|
asperi gustus bilem et pituitam utrimque extrahit; modus
|
|
sumendi acetabuli mensura. prodest et ischiadicis infusum.
|
|
<poti>one sanguinem trah<i>t, menses quoque ciet, sed partus
|
10
|
necat. alterum thlaspi aliqui Persicon nap<y> vocant, latis
|
140.1
|
foliis, radicibus magnis, et ipsum utile ischiadicorum in-
|
|
fusioni. prodest et inguinibus utrumque. praecipitur, ut
|
|
qui colligat dicat, sumere se contra inguina et contra om-
|
|
nes collectiones et contra vulnera, una manu tollat.—
|
5
|
Trachinia herba qualis sit, non traditur. credo fal-
|
141.1
|
sum et promissum Democriti portentosum es<se>, adalli-
|
|
gatam triduo absumere lienes.—Tragonis sive
|
|
tragion nascitur in Cretae tantum insulae maritimis, iuni-
|
|
piro similis et semine et folio et ramis. sucus eius lacteus
|
5
|
in cummim spissatus vel semen in potione * * * spicula
|
|
e corpore eicit; tunditur recens et cum vino inlinitur aut
|
|
siccae farina cum melle. eadem lactis abundantiam facit
|
|
mammisque unice medetur.—Est et alia herba
|
142.1
|
tragos, quam aliqui scorpion vocant, semipedem alta, fruti-
|
|
cosa, sine foliis, pusillis racemis rubentibus grani tritici,
|
|
acuto <c>acumine, et ipsa in maritimis nascens. huius ra-
|
|
<ce>morum X et XII cacumina trita ex vino pota coeliacis,
|
5
|
dysintericis, sanguinem excreantibus mensumque abun-
|
|
dantiae auxiliantur.—Est et tragopogon, quem
|
|
alii come<n> vocant, caule parvo, foliis croci, radice longa,
|
|
dulci, super caulem calice lato, nigro. nascitur in asperis
|
|
manditurque, sine usu.
|
10
|