Ne illud quidem dubitatur, omnium radicum 27.144.1
vim effectusque minui, si fructus prius ematurescant, item
seminum ante radice propter sucum incisa. resolvitur
autem omnium vis consuetudine, et desinunt prodesse,
cum opus est, quae cottidie in usu fuere, aeque quam no- 5
cere. omnes vero herbae vehementiores effectu viribus-
que sunt in frigidis et in aquiloniis, item siccis.