| Sunt et gentium differentiae non mediocres, | 27.145.1 |
| sicut accipimus de taeniis lumbricisque, inesse Aegypti, | |
| Arabiae, Syriae, Ciliciae populis, e diverso <T>hreciae, Phry- | |
| giae omnino non innasci. minus id mirum quam quod | |
| in confinio Atticae et Boeotiae Thebanis innascuntur, cum | 5 |
| absint Atheniensibus. quae contemplatio aufert nos ad | 146.1 |
| ipsorum animalium naturas ingenitasque iis vel certiores | |
| morborum omnium medicinas. rursus enim <cu>m re<ru>m | |
| parens nullum animal ad hoc tantum, ut pasceretur aut | |
| alia satiaret, nasci voluit artesque salutares inseruit et | 5 |
| visceribus, quippe cum surdis etiam rebus insereret, tum | |
| vero illa animae auxilia praestantissima ex alia anima esse | |
| voluit, contemplatione ante cuncta mirabili. |