| LIBER XXVIII | |
| Dictae erant naturae omnium rerum inter cae- | 28.1.1 |
| lum ac terram nascentium, restabantque quae ex ipsa | |
| tellure fodiuntur, si non herbarum ac fruticum tractata | |
| remedia auferrent traversos ex ipsis animalibus, quae sa- | |
| nantur, reperta maiore medicina. quid ergo? dixerimus | 5 |
| herbas et florum imagines ac pleraque inventu rara ac | |
| difficilia, iidem tacebimus, quid in ipso homine prosit ho- | |
| mini, ceteraque genera remediorum inter nos viventia, | |
| cum praesertim nisi carenti doloribus morbisque vita ipsa | |
| poena fiat? minime vero, omnemque insumemus operam, | 2.1 |
| licet fastidii periculum urgeat, quando ita decretum est, | |
| minorem gratiae quam utilitatium vitae respectum habere. | |
| quin immo externa quoque et barbaros etiam ritus inda- | |
| gabimus. fides tantum auctores appellet, quamquam et | 5 |
| ipsi consensu prope iudicii i<s>ta eligere laboravimus potius- | |
| que curae rerum quam copiae institimus. illud admonuisse | 3.1 |
| perquam necessarium est, dictas iam a nobis naturas | |
| animalium et quae cuiusque essent inventa—neque | |
| enim minus profuere medicinas reperiendo quam prosunt | |
| praebendo—, nunc quae in ipsis auxilientur indicari, ne- | 5 |
| que illic in totum omissa; itaque haec esse quidem alia, | |
| illis tamen conexa. |