| Incipiemus autem ab homine ipsum sibi exquirente, | 28.4.1 |
| inmensa statim difficultate obvia. sanguinem quoque gladia- | |
| torum bibunt, ut viventibus po<c>ulis, comitiales [morbi], | |
| quod spectare facientes in eadem harena feras quoque | |
| horror est. at, Hercule, illi ex homine ipso sorbere effi- | 5 |
| cacissimum putant calidum spirantemque et v<iv>am ipsam | |
| animam ex osculo vulnerum, cum plagis om<nino> ne fera- | |
| rum quidem admoveri ora mos sit humanus. alii medullas | |
| crurum quaerunt et cerebrum infantium. nec pauci apud | 5.1 |
| Graecos singulorum viscerum membrorumque etiam sapores | |
| dixere, omnia persecuti ad resigmina unguium, quasi vero | |
| sanitas videri possit feram ex homine fieri morboque di- | |
| gnum in ipsa medicina, egregia, Hercules, frustratione, si | 5 |
| non prosit. aspici humana exta nefas habetur: quid mandi? | |
| quis ista invenit, Ost<h>ane? tecum enim res erit, eversor | 6.1 |
| iuris humani monstrorumque artifex, qui primus ea con- | |
| didisti, credo, ne <tui> vita oblivisceretur. quis invenit sin- | |
| gula membra humana mandere? qua coniectura inductus? | |
| quam potest medicina ista originem habuisse? quis vene- | 5 |
| ficia innocentiora fecit quam remedia? esto, barbari ex- | |
| ternique ritus invenerant: etiamne Graeci suas fecere has | |
| art<e>s? extant commentationes Democriti ad aliud noxii | 7.1 |
| hominis ex capite ossa plus prodesse, ad alia amici et | |
| hospitis. iam vero vi interempti dente gingivas in do- | |
| lore scariphari Apollonius efficacissimum scripsit, Me- | |
| letos oculorum suffusiones felle hominis sanari, Artemon | 5 |
| calvaria interfecti neque cremati propinavit aquam e fonte | |
| noctu comitialibus morbis. ex eadem suspendio interempti | |
| catapotia fecit contra canis rabiosi morsus Antaeus. at- | 8.1 |
| que etiam quadrupedes homine sanavere, contra inflationes | |
| boum perforatis cornibus inserentes ossa humana, ubi homo | |
| occisus esset aut crematus, siliginem, quae pernoctasset, | |
| suum morbis dando. procul a nobis nostrisque litteris ab- | 5 |
| sint ista. nos auxilia dicemus, non piacula, sicubi lactis | |
| puerperarum usus mederi poterit, sicubi saliva tactusve | |
| corporis, ceteraque similia. vitam quidem non adeo ex- | 9.1 |
| petendam censemus, ut quoquo modo trahenda sit. quis- | |
| quis es, talis aeque moriere, tamquam obscaenus vixeris | |
| aut nefandus. quapropter hoc primum quisque in reme- | |
| diis animi sui habeat, ex omnibus bonis, quae homini tri- | 5 |
| buit natura, nullum melius esse tempestiva morte, idque | |
| in ea optimum, quod illam sibi quisque praestare possit. |