| Ex homine remediorum primum maximae quae- | 28.10.1 |
| stionis et semper incertae est, polleantne aliquid verba et | |
| incantamenta carminum. quod si verum est, homini ac- | |
| ceptum fieri oportere conveniat, sed viritim sapientissimi | |
| cuiusque respuit fides, in universum vero omnibus horis | 5 |
| credit vita nec sentit. quippe victimas caedi sine preca- | |
| tione non videtur referre aut deos rite consuli. praeterea | 11.1 |
| alia sunt verba inpetritis, alia depulsoriis, alia commen<d>a- | |
| tionis, videmusque certis precationibus obsecrasse summos | |
| magistratus et, ne quod verborum praetereatur aut prae- | |
| posterum dicatur, de scripto praeire aliquem rursusque | 5 |
| alium custodem dari qui adtendat, alium vero praeponi qui | |
| favere linguis iubeat, tibicinem canere, ne quid aliud ex- | |
| audiatur, utraque memoria insigni, quotiens ipsae dirae | |
| obstrepentes nocuerint quotiensve precatio erraverit; sic | |
| repente extis adimi capita vel corda aut geminari victima | 10 |
| stante. durat inmenso exemplo Deciorum patris filiique, | 12.1 |
| quo se devovere, carmen; extat Tucciae Vestalis incest<i d>e | |
| precatio, qua usa aquam in cribro tulit anno urbis DXVIIII. | |
| boario vero in foro Graecum Graecamque defossos aut | |
| aliarum gentium, cum quibus tum res esset, etiam nostra | 5 |
| aetas vidit. cuius sacri precationem, qua solet praeire | |
| XV virum collegii magister, si quis legat, profecto vim car- | |
| minum fateatur, omnia ea adprobantibus DCCCXXX annorum | |
| eventibus. Vestales nostras hodie credimus nondum egressa | 13.1 |
| urbe mancipia fugitiva retinere in loco precatione, cum, | |
| si semel recipiatur ea ratio, et deos preces aliquas exaudire | |
| aut ullis moveri verbis, confitendum sit de tota coniecta- | |
| tione. | 5 |
| Prisci quidem nostri perpetuo talia credidere, difficil- | |
| limumque ex his, etiam fulmina elici, ut suo loco docui- | |
| mus. L. Piso primo annalium auctor est, Tullum | 14.1 |
| Hostilium regem ex Numae libris eodem, quo illum, sacri- | |
| ficio Iovem caelo devocare conatum, quoniam parum rite | |
| quaedam fecisset, fulmine ictum, multi vero magnarum | |
| rerum fata et ostenta verbis permutari. cum in Tarpeio | 15.1 |
| fodientes delubro fundamenta caput humanum invenissent, | |
| missis ob id ad se legatis Etruriae celeberrimus vates | |
| Olenus Calenus, praeclarum id fortunatumque cernens, | |
| interrogatione in suam gentem transferre temptavit, sci- | 5 |
| pione determinata prius templi imagine in solo ante se: | |
| "Hoc ergo dicitis, Romani? hic templum Iovis | |
| optimi maximi futurum est, hic caput invenimus?" | |
| constantissima annalium adfirmatione, transiturum fuisse | |
| fatum in Etruriam, ni praemoniti a filio vatis legati re- | 10 |
| spondissent: "Non plane hic, sed Romae inventum | 16.1 |
| caput dicimus." iterum id accidisse tradunt, cum in fa- | |
| stigium eiusdem delubri praeparatae quadrigae fictiles in | |
| fornace crevissent, iterum simili modo retentum augurium. |