| Haec satis sint, exemplis ut appareat, ostentorum vires | 28.17.1 |
| et in nostra potestate esse ac, prout quaeque accepta sint, | |
| ita valere. in augurum certe disciplina constat neque diras | |
| neque ulla auspicia pertinere ad eos, qui quamque rem in- | |
| gredientes observare se ea negaverint, quo munere divinae | 5 |
| indulgentiae maius nullum est. quid? non et legum ipsa- | |
| rum in duodecim tabulis verba sunt: "qui fruges ex- | 18.1 |
| cantass<i>t," et alibi: "qui malum carmen incantassit?" | |
| Verrius Flaccus auctores ponit, quibus credat in obpugna- | |
| tionibus ante omnia solitum a Romanis sacerdotibus evocari | |
| deum, cuius in tutela id oppidum esset, promittique illi | 5 |
| eundem aut ampliorem apud Romanos cultum. et durat | |
| in pontificum disciplina id sacrum, constatque ideo occul- | |
| tatum, in cuius dei tutela Roma esset, ne qui hostium si- | |
| mili modo agerent. defigi quidem diris precationibus nemo | 19.1 |
| non metuit. huc pertinet ovorum, quae exorbuerit quis- | |
| que, calices coclearumque protinus frangi aut isdem cocle- | |
| aribus perforari. hinc Theocriti apud Graecos, Catulli | |
| apud nos proximeque Vergilii incantamentorum amatoria | 5 |
| imitatio. multi figlinarum opera rumpi credunt tali modo, | |
| non pauci etiam serpentes, ipsas recanere et hunc unum | |
| illis esse intellectum, contrahique Marsorum cantu etiam | |
| in nocturna quiete. iam parietes incendiorum deprecationi- | 20.1 |
| bus conscribuntur. neque est facile dictu, externa verba | |
| atque ineffabilia abrogent fidem validius <a>n Latina e<t> in- | |
| opinata, quae inridicula videri cogit animus semper aliquid | |
| inmensum exspectans ac dignum deo movendo, immo vero | 5 |
| quod numini imperet. dixit Homerus profluvium san- | 21.1 |
| guinis vulnerato femine Ulixen inhibuisse carmine, Theo- | |
| phrastus ischiadicos sanari, Cato prodidit luxatis mem- | |
| bris carmen auxiliare, M. Varro podagris. Caesarem dicta- | |
| torem post unum ancipitem vehiculi casum ferunt semper, | 5 |
| ut primum consedisset, id quod plerosque nunc facere | |
| scimus, carmine ter repetito securitatem itinerum aucupari | |
| solitum. |