| Libet hanc partem singulorum quoque conscientia | 28.22.1 |
| coarguere. cur enim primum anni incipientis diem laetis | |
| precationibus invicem faustum ominamur? cur publicis | |
| lustris etiam nomina victimas ducentium prospera legimus? | |
| cur effascinationibus adoratione peculiari occurrimus, alii | 5 |
| Graecam Nemesin invocantes, cuius ob id Romae simula- | |
| crum in Capitolio est, quamvis Latinum nomen non sit? | |
| cur ad mentionem defunctorum testamur, memoriam eorum | 23.1 |
| a nobis non sollicitari? cur inpares numeros ad omnia | |
| vehementiores credimus, idque in febribus dierum observa- | |
| tione intellegitur? cur ad primitias pomorum haec vetera | |
| esse dicimus, alia nova optamus? cur sternuentes saluta- | 5 |
| mus? quod etiam Tiberium Caesarem, tristissimum, ut | |
| constat, hominum, in vehiculo exegisse tradunt, et aliqui | |
| nomine quoque consalutare religiosius putant? quin et | 24.1 |
| absentes tinnitu aurium praesentire sermones de se re- | |
| ceptum est. Attalus adfirmat, scorpione viso si quis dicat | |
| "duo", cohiberi nec vibrare ictus. et quoniam scorpio ad- | |
| monuit, in Africa nemo destinat aliquid nisi praefatus | 5 |
| Africam, in ceteris vero gentibus deos ante obtestatus, | |
| ut velint. nam si mensa adsit, anulum ponere translati- | |
| tium videmus, quoniam etiam mutas religiones pollere | |
| manifestum est. alius saliva post aurem digito relata sollici- | 25.1 |
| tudinem animi propitiat. pollices, cum faveamus, premere | |
| etiam proverbio iubemur. in adorando dextram ad oscu- | |
| lum referimus totumque corpus circumagimus, quod in | |
| laevum fecisse Galliae religiosius credunt. fulgetras pop- | 5 |
| pysmis adorare consensus gentium est. incendia inter | 26.1 |
| epulas nominata aquis sub mensam profusis abominamur. | |
| recedente aliquo ab epulis simul verri solum aut bibente | |
| conviva mensam vel repositorium tolli inauspicatissimum | |
| iudicatur. Servi Sulpicii principis viri commentatio est | 5 |
| quamobrem mensa linquenda non sit, nondum enim | |
| plures quam convivae numerabantur. nam sternumento | |
| revocari ferculum mensamve, si non postea gustetur ali- | |
| quid, inter diras habetur. * * * aut omnino inane esse? | |
| haec instituere illi, qui omnibus negotiis horisque inter- | 27.1 |
| esse credebant deos et ideo placatos etiam vitiis nostris | |
| reliquerunt. quin et repente conticescere convivium ad- | |
| notatum, set non nisi in pari praesentium numero, isque | |
| famae labor est ad quemcumque eorum pertinens. cibus | 5 |
| etiam e manu prolapsus reddebatur utique per mensas, | |
| vetabantque munditiarum causa deflare, et sunt condita | |
| auguria, quid loquenti cogitantive id acciderit, inter ex- | |
| ecratissima, si pontifici accidat dicis causa epulanti. in | |
| mensa utique id reponi adolerique ad Larem piatio est. | 10 |
| medicamenta, priusquam adhibeantur, in mensa forte de- | 28.1 |
| posita negant prodesse. ungues resecari nundinis Romanis | |
| tacenti atque a digito indice multorum pe<rs>u<as>i<o>ne reli- | |
| giosum est, capillum vero contra defluvia ac dolores ca- | |
| pitis XVII luna atque XXVIIII. pagana lege in plerisque | 5 |
| Italiae praediis cavetur, ne mulieres per itinera ambulantes | |
| torqueant fusos aut omnino detectos ferant, quoniam ad- | |
| versetur id omnium spei, praecipue frugum. M. Servilius | 29.1 |
| Nonianus princeps civitatis non pridem in metu lippitu- | |
| dinis, priusquam ipse eam nominaret aliusve ei praediceret, | |
| duabus litteris Graecis ΡΑ chartam inscriptam circum- | |
| ligatam lino subnectebat collo, Mucianus ter consul eadem | 5 |
| observatione viventem muscam in linteolo albo, his reme- | |
| diis carere ipsos lippitudine praedicantes. carmina quidem | |
| extant contra grandines contraque morborum genera contra- | |
| que ambusta, quaedam etiam experta, sed prodendo obstat | |
| ingens verecundia in tanta animorum varietate. qua- | 10 |
| propter de iis ut cuique libitum fuerit opinetur. |