| Hominum monstrificas naturas et veneficos | 28.30.1 |
| aspectus diximus in portentis gentium et multas ani- | |
| malium proprietates, quae repeti supervacuum est. quo- | |
| rundam hominum tota corpora prosunt, ut ex <i>is familiis, | |
| quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso levant percussos | 5 |
| suctuve modo, quorum e genere sunt Psylli Marsique et | |
| qui Ophiogenes vocantur in insula Cypro, ex qua familia | |
| legatus Euagon nomine a consulibus Romae in dolium ser- | |
| pentium coniectus experimenti causa circummulcentibus | |
| linguis miraculum praebuit. signum eius familiae est, si | 31.1 |
| modo adhuc durat, vernis temporibus odoris virus. atque | |
| eorum sudor quoque medebatur, non modo saliva. nam | |
| in insula Nili Tentyri nascentes tanto sunt crocodilis ter- | |
| rori, ut vocem quoque eorum fugiant. horum omnium | 5 |
| generum ins<it>a repugnantia interventum quoque mederi | |
| constat, sicuti adgravari vulnera introitu eorum, qui um- | |
| quam fuerint serpentium canisve dente laesi. iidem gal- | 32.1 |
| linarum incubitus, pecorum fetus abortu vitiant; tantum | |
| remanet virus ex accepto semel malo, ut venefici fiant | |
| venena passi. remedio est ablui prius manus eorum aqua- | |
| que illa eos, quibus medearis, inspergi. rursus a scor- | 5 |
| pione aliquando percussi numquam postea a crabronibus, | |
| vespis apibusve feriuntur. minus miretur hoc qui sciat, | 33.1 |
| vestem a tineis non attingi, quae fuerit in funere, ser- | |
| pentes aegre praeterquam laeva manu extrahi. e Py- | |
| thagorae inventis non temere fallere, inpositivorum no- | |
| minum inparem vocalium numerum clauditates oculive | 5 |
| orbitatem ac similes casus dextris adsignare partibus, | |
| parem laevis. ferunt difficiles partus statim solvi, cum | |
| quis tectum, in quo sit gravida, transmiserit lapide vel | |
| missili ex <i>is, qui III animalia singulis ictibus interfecerint, | |
| hominem, aprum, ursum. probabilius id facit hasta veli- | 34.1 |
| taris evulsa corpori hominis, si terram non attigerit; eos- | |
| dem enim inlata effectus habet. sic et sagittas corpori | |
| eductas, si terram non attigerint, subiectas cubantibus | |
| amatorium esse Orpheus et Archelaus scribunt, quin | 5 |
| et comitialem morbu<m> sanari cibo e carne ferae occisae | |
| eodem ferro, quo homo interfectus sit. quorundam partes | |
| medicae sunt, sicuti diximus de Pyrrhi regis pollice, et | |
| Elide solebat ostendi Pelopis os <u>lnamqu<e e>am eburneam | |
| adfirmabant.—(Naevos in facie tondere religiosum habent | 10 |
| etiam nunc multi).— |