| Omnium vero in primis ieiunam salivam contra | 28.35.1 |
| serpentes praesidio esse docuimus, sed et alios efficaces | |
| eius usus recognoscat vita. despuimus comitiales morbos, | |
| hoc est contagia regerimus. simili modo et fascinationes | |
| repercutimus dextraeque clauditatis occursum. veniam | 36.1 |
| quoque a deis spei alicuius audacioris petimus in sinum | |
| spuendo, et iam eadem ratione terna despuere precatione | |
| in omni medicina mos est atque ita effectus adiuvare, in- | |
| cipientes furunculos ter praesignare ieiuna saliva. mirum | 5 |
| dicimus, sed experimento facile: si quem paeniteat ictus | |
| eminus comminusve inlati et statim expuat in mediam | |
| manum qua percussit, levatur ilico in percusso culpa. hoc | |
| saepe delumbata quadrupede adprobatur statim a tali re- | |
| medio correcto animalis ingressu. quidam vero adgravant | 37.1 |
| ictus ante conatum simili modo saliva in manu<m> ingesta. | |
| credamus ergo et lichenas leprasque ieiunae inlitu ad- | |
| siduo arceri; item lippitudines matutina cottidie velut in- | |
| unctione, carcinomata malo terrae subacto, cervicis dolores | 5 |
| saliva ieiuni dextra manu ad dextrum poplitem relata, laeva | |
| ad sinistrum; si quod animal aurem intraverit et inspuatur, | |
| exire. inter amuleta est editae quemque urinae inspuere, | 38.1 |
| similiter in calciamentum dextri pedis, priusquam induatur, | |
| item cum quis transeat locum, in quo aliquod periculum | |
| adierit. Marcion Zmyrnaeus, qui de simplicibus ef- | |
| fectibus scripsit, rumpi scolopendras marinas sputo tradit, | 5 |
| item rubetas aliasque ranas, Ofilius serpentes, si quis in | |
| hiatum earum expuat, Salpe torporem sedari quocumque | |
| membro stupente, si quis in sinum expuat aut si superiore<s> | |
| palpebras saliva tangat. <c>ur no<n et> haec credamus rite | 39.1 |
| fieri, extranei interventu aut, si dormiens spectetur infans, | |
| a nutrice terna adspui i<n> os? quamquam religione <e>um | |
| <t>utatur et fascinus, imperatorum quoque, non solum in- | |
| fantium, custos, qui deus inter sacra Romana a Vestalibus | 5 |
| colitur, et currus triumphantium, sub his pendens, defendit | |
| medicus invidiae, iubetque eosdem re<s>picere similis medi- | |
| cina linguae, ut sit exorata a tergo Fortuna gloriae carnifex. |