| Inmatura morte raptorum manu strumas, paroti- | 28.45.1 |
| das, guttura tactu sanari adfirmant, quidam vero cuius- | |
| cumque defuncti, dumtaxat sui sexus, laeva manu aversa. | |
| et ligno fulgure icto reiectis post terga manibus demorderi | |
| aliquid et ad dentem, qui doleat, admoveri remedio esse | 5 |
| produnt. sunt qui praecipiant dentem suffiri dente ho- | |
| minis sui sexus et eum, qui caninus vocetur, insepulto | |
| exemptum adalligari.—Terram e calvaria psilotrum esse | 46.1 |
| palpebrarum tradunt, herba vero, si qua ibi genita sit, | |
| commanducata dentes cadere, ulcera non serpere osse ho- | |
| minis circumscripta. alii e tribus puteis pari mensura | |
| aquas miscent et prolibant novo fictili, relicum dant in | 5 |
| tertianis accessu febrium bibendum. iidem in quartanis | |
| fragmentum clavi a cruce involutum lana collo subnectunt | |
| aut spartum e cruce, liberatoque condunt caverna, quam | |
| sol non attingat. Magorum haec commenta sunt, ut | 47.1 |
| cotem, qua ferramenta saepe exacuta sint, subiectam ignari | |
| cervicalibus de veneficio deficientis evocare indicium, ut | |
| ipse dicat, quid sibi datum sit et ubi et quo tempore, | |
| auctorem tamen non nominare. fulmine utique percuss<um> | 5 |
| circumactum in vulnus hominem loqui protinus constat. | |
| inguinibus medentur aliqui liceum telae detractum alli- | 48.1 |
| gantes novenis septenisve nodis, ad singulos nominantes | |
| viduam aliquam atque ita inguini adalligantes. liceo et | |
| clavum aliudve, quod quis calcaverit, alligatum ipsos iubent | |
| gerere, ne sit dolori vulnus. verrucas abolent a vicensima | 5 |
| luna in limitibus supini ipsam intuentes ultra caput ma- | |
| nibus porrectis et, quicquid adprehendere, eo fricantes. | |
| clavum corporis, cum cadit stella, si quis destringat, vel | 49.1 |
| cito sanari aiunt, cardinibus ostiorum aceto adfus<i>s lutum | |
| fronti inlitum capitis dolorem sedare, item laqueum suspen- | |
| diosi circumdatum temporibus. si quid e pisce haeserit | |
| <in> faucibus, cadere demissis in aquam frigidam pedibus; | 5 |
| si vero ex aliis ossibus, inpositis capiti ex eodem vase | |
| ossiculis; si panis haereat, ex eodem in utramque aurem | |
| addito pane. |