| Quin et sordes hominis in magnis fecere reme- | 28.50.1 |
| diis quaestu<s> gymni<ci> Graecorum, quippe ea strigmenta | |
| molliunt, calfaciunt, discutiunt, conplent, sudore et oleo | |
| medicinam facientibus. volvis inflammatis contractisque | |
| admoventur; sic et menses cient, sedis inflammationes et | 5 |
| condylomata leniunt, item nervorum dolores, luxata, arti- | |
| culorum nodos. efficaciora ad eadem strigmenta a balneis, | 51.1 |
| et ideo miscentur suppuratoriis medicamentis. nam illa, | |
| quae sunt e ceromate permixta c<a>eno, articulos tantum | |
| molliunt, calfaciunt, discutiunt efficacius, sed ad cetera | |
| minus valent. excedit fidem inpudens cura, qua sordes | 52.1 |
| virilitatis contra scorpionum ictus singularis remedii cele- | |
| berrimi auctores clamant, rursus in feminis qua infantium | |
| alvo editas in utero ipso contra sterilitatem subdi censent; | |
| meconium vocant. immo etiam ipsos gymnasiorum rasere | 5 |
| parietes, et illae quoque sordes excalfactoriam vim habere | |
| dicuntur; panos discutiunt, ulceribus senum puerorumque | |
| et desquamatis ambustisve inlinuntur. | |
| Eo minus omitti convenit ab animo hominis pen- | |
| dentes medicinas. abstinere se cibo omni aut potu, alias | 53.1 |
| vino tantum aut carne, alias balneis, cum quid eorum | |
| postulet valetudo, in praesentissimis remediis habetur. his | |
| adnumeratur exercitatio, intentio vocis, ungui, fricari cum | |
| ratione; vehemens enim fricatio spissat, lenis mollit, multa | 5 |
| adimit corpus, auget modica. in primis vero prodest am- | 54.1 |
| bulatio, gestatio et ea pluribus modis, equitatio stomacho | |
| et coxis utilissima, p<h>thisi navigatio, longis morbis locorum | |
| mutatio, item somno sibi mederi aut lectulo et rara vomi- | |
| tione. supini cubitus oculis conducunt, at proni tussibus, | 5 |
| in latera adversus destillationes. Aristoteles et Fabia- | |
| nus plurimum somniari circa ver et autumnum tradunt, | |
| magisque supino cubitu, at prono nihil, Theophrastus | |
| celerius concoqui dextri lateris incubitu, difficilius a su- | |
| pinis. sol quoque, remediorum maximum, ab ipso sibi | 55.1 |
| praestari potest, sicuti linteorum strigiliumque vehementia. | |
| perfundere caput calida ante balnearum vaporationem et | |
| postea frigida saluberrimum intellegitur; item praesumere | |
| cibis et interponere frigidam eiusdemque potu somnos | 5 |
| antecedere et, si libeat, interrumpere. notandum nullum | |
| animal aliud calidos potus sequi, ideoque non esse natu- | |
| rales. mero ante somnos colluere ora propter halitus, | 56.1 |
| frigida matutinis inpari numero ad cavendos dentium do- | |
| lores, item posca oculos contra lippitudines certa experi- | |
| menta sunt, sicut totius corporis valetudini in varietate | |
| victus inobservata. Hippocrates tradit non prandentium | 5 |
| celerius senescere exta; verum id remediis cecinit, non | |
| epulis, quippe multo utilissima est temperantia in cibis. | |
| L. Lucullus hanc de se praefecturam servo dederat, ultimo- | |
| que probro manus in cibis triumphali seni deiciebatur vel | |
| in Capitolio epulanti, pudenda re servo suo facilius parere | 10 |
| quam sibi. |