| De lactis usu convenit dulcissimum esse mollissi- | 28.72.1 |
| mumque et in longa febr<i> coeliacisque utilissimum, ma- | |
| xime eius, quae iam infantem removerit. et in malacia | |
| stomachi, in febribus, rosionibus efficacissimum experiun- | |
| tur; item mammarum collectionibus cum ture, oculo ab | 5 |
| ictu cruore suffuso et in dolore aut epiphora, si inmul- | |
| geatur, plurimum prodest, magisque cum melle et narcissi | |
| suco aut turis polline, superque in omni usu efficacius | |
| eius, quae marem enixa sit, multoque efficacissimum eius, | |
| quae geminos mares, et si vino ipsa cibisque acrioribus | 10 |
| abstineat. mixto praeterea ovorum candido liquore madi- | 73.1 |
| daque lana frontibus inpositum fluctiones oculorum sus- | |
| pendit. <eti>am si rana saliva sua oculum asperserit, prae- | |
| cipuum est remedium, et contra morsum eiusdem bibitur | |
| instillaturque. eum, qui simul matris filiaeque lacte in- | 5 |
| unctus sit, liberari omni oculorum metu in totam vitam | |
| adfirmant. aurium quoque vitiis medetur admixto modice | |
| oleo aut, si ab ictu doleant, anserino adipe tepefactum. | |
| si sit odor gravior, ut plerumque fit longis vitiis, diluto | |
| melle lana includitur. et contra regium morbum in oculis | 74.1 |
| relictum instillatur cum elaterio. peculiariter valet potum | |
| contra venena, quae data sint e marino lepore, bupresti | |
| <a>ut <e>tiam, ut Aristoteles tradit, dorycn<io>, et contra in- | |
| saniam, quae facta sit hyoscyami potu. podagris quoque | 5 |
| iubent inlini cum cicuta, alii cum oesypo et adipe an- | |
| serino, qualiter et vulvarum doloribus inponitur. alvum | |
| etiam sistit potu, ut Rabirius scribit, et menses ciet. | |
| eius vero, quae feminam enixa sit, ad vitia tantum in facie | 75.1 |
| sananda praevalet. pulmonum quoque incommoda lacte | |
| mulieris sanantur; cui si admisceatur inpubis pueri urina | |
| et mel Atticum, omnia coclearium singulorum mensura, | |
| <ve>rm<es> quoque aurium eici invenio. eius, quae marem | 5 |
| peper<er>it, lacte gustato canes rabiosos negant fieri. |