| Mulieris quoque salivam ieiunam potentem di- | 28.76.1 |
| iudicant cruentatis oculis et contra epiphoras, si ferventes | |
| anguli oculorum subinde madefiant, efficacius, si cibo vino- | |
| que se pridie ea abstinuerit. invenio et fascia mulieris | |
| alligato capite dolores minui. post haec nullus est | 77.1 |
| modus. iam primum abigi grandines turbinesque contra | |
| fulgura ipsa mense nudato; sic averti violentiam caeli, in | |
| navigando quidem tempestates etiam sine menstruis. ex | |
| ipsis vero mensibus, monstrificis alias, ut suo loco indica- | 5 |
| vimus, dira et infanda vaticinantur, e quibus dixisse non | |
| pudeat, si in defectus lunae solisve congruat <v>is illa, in- | |
| remediabilem fieri, non segnius et in silente luna, coitus- | |
| que tum maribus exitiales esse atque pestiferos, purpuram | 78.1 |
| quoque eo tempore ab <i>is pollui; tanto vim esse maiorem. | |
| quocumque autem alio menstruo si nudatae segetem am- | |
| biant, urucas et vermiculos scarabaeosque ac noxia alia | |
| decidere Metrodorus Scepsius in Cappadocia inventum | 5 |
| prodit ob multitudinem cantharidum; ire ergo per media | |
| arva retectis super clunes vestibus. alibi servatur, ut | |
| nudis pedibus eant capillo cinctuque dissoluto. cavendum | |
| ne id oriente sole faciant, sementi<v>a enim arescere, item | |
| novella tactu in perpetuum l<a>edi, rutam et <h>ederam, res | 10 |
| medicatissimas, ilico mori. multa diximus de hac vio- | 79.1 |
| lentia, sed praeter illa certum est, apes tactis alvariis fu- | |
| gere; lina, cum coquantur, nigrescere; aciem in cultris | |
| tonsorum hebetari; aes contactu grave virus odoris acci- | |
| pere et aeruginem, magis si decrescente luna id accidat; | 5 |
| equas, si sint gravidae, tactas abortum pati, quin et aspectu | |
| omnino, quamvis procul visas, si purgatio illa post virgini- | |
| tatem prima sit aut in virgine aetatis sponte man<e>t. bi- | 80.1 |
| tumen in Iudaea nascens sola hac vi superari filo vestis | |
| contactae docuimus. ne igni quidem vincitur, quo cuncta, | |
| cinisque etiam ille, si quis aspergat lavandis vestibus, pur- | |
| puras mutat, florem coloribus adimit, ne ipsis quidem fe- | 5 |
| minis malo suo inter se inmunibus: abortus facit inlitu | |
| aut si omnino praegnas supergradiatur. quae Lais et | 81.1 |
| Elephantis inter se contraria prodidere de abortiv<o> car- | |
| bone e radice brassicae vel myrti vel tamaricis in eo san- | |
| guine extincto, itemque asinas tot annis non concipere, | |
| quot grana hordei contacta ederint, quaeque alia nuncupa- | 5 |
| vere monstrifica aut inter ipsa pugnantia, cum haec fe- | |
| cunditatem fieri isdem modis, quibus sterilitatem illa, prae- | |
| nuntiaret, melius est non credere. Bithus Durrachinus | 82.1 |
| hebetata aspectu specula recipere nitorem tradit isdem | |
| aversa rursus contuentibus, omnemque vim talem resolvi, | |
| si mullum piscem secum habeant; multi vero inesse etiam | |
| remedia tanto malo: podagris inlini, strumas et parotidas | 5 |
| et panos, sacros ignes, furunculos, epiphoras tractatu mu- | |
| lierum earum leniri; Lais et Salpe canum rabiosorum | |
| morsus et tertianas quartanasque febres menstruo in lana | |
| arietis nigri argenteo bracchiali incluso, Diotimus The- | 83.1 |
| banus vel omnino vestis ita infectae portiuncula ac vel | |
| licio bracchiali inserto. Sotira obstetrix tertianis quar- | |
| tanisque efficacissimum dixit plantas aegri subterlini, | |
| multoque efficacius ab ipsa muliere et ignoranti<s>; sic et | 5 |
| comitiales excitari. Icatidas medicus quartanas finiri | |
| coitu, incipientibus dumtaxat menstruis, spopondit. inter | 84.1 |
| omnes vero convenit, si aqua potusque formidetur a morsu | |
| canis, supposita tantum calici lacinia tali statim metum | |
| eum discuti, videlicet praevalente sympathia illa Graeco- | |
| rum, cum rabiem canum eius sanguinis gustatu incipere | 5 |
| dixerimus. cinere eo iumentorum omni<a> ulcera sanari | |
| certum est addita caminorum farina et cera, maculas autem | |
| e veste eas non nisi eiusdem urina ablui, cinerem per se | 85.1 |
| rosaceo mixtum feminarum praecipue capitis dolores se- | |
| dare inlitum fronti, asperrimamque vim profluvii eius esse | |
| per se annis virginitate resoluta. id quoque convenit, quo | |
| nihil equidem libentius crediderim, tactis omnino menstruo | 5 |
| postibus inritas fieri Magorum artes, generis vanissimi, ut | |
| aestimare licet. ponam enim vel modestissimum e pro- | 86.1 |
| missis eorum, ex homine siquidem resigmina unguium e | |
| pedibus manibusque cera permixta ita, ut dicatur tertia- | |
| nae, quartanae vel cotidianae febri remedium quaeri, ante | |
| solis ortum alienae ianuae adfigi iubent ad remedia in his | 5 |
| morbis, quanta vanitate, si falsum est, quanta vero noxia, | |
| si transferunt morbos! innocentiores ex his omnium digi- | |
| torum resigmina unguium ad cavernas formicarum abici | |
| iubent eamque, quae prima coeperit trahere, correptam | |
| subnecti collo; ita discuti morbum. | 10 |