| Hyaenam Magi ex omnibus animalibus in maxima | 28.92.1 |
| admiratione posuerunt, utpote cui et ipsi magicas artes | |
| dederint vimque, qua alliciat ad se homines mentes alie- | |
| nans. permutatione<s> sexus annua vice diximus ceteraque | |
| monstrifica naturae eius; nunc persequemur quaecumque | 5 |
| medicinis produntur. praecipue pantheris terrori esse tra- | 93.1 |
| ditur, ut ne conentur quidem resistere, et aliquid e corio | |
| eius habentem non adpeti, mirumque dictu, si pelles | |
| utriusque contrariae suspendantur, decidere pilos pantherae. | |
| cum fugiant venantem, declinare ad dexteram, ut prae- | 5 |
| gressi hominis vestigia occupent; quod si successerit, alie- | |
| nari mentem ac vel ex equo hominem decidere; <a>t si in | |
| laeva detorserit, deficientis argumentum esse celeremque | |
| capturam, facilius autem capi, si cinctus suos venator | |
| flagellumque inperitans equo septenis alligaverit nodis. mox, | 94.1 |
| ut est sollers ambagibus vanitas Magorum, capi iubent | |
| geminorum signum transeunte luna singulosque prope pilos | |
| servari; capitis dolori inligatam cutem prodesse, quae | |
| fuerit in capite eius; lippitudini fel inlitum frontibus aut, | 5 |
| ne omnino lippiatur, decoctum cum mellis Attici cyathis | |
| III et croci uncia inunctum; sic et caligines discuti et | |
| suffusiones; claritatem excitari melius inveterato medica- | 95.1 |
| mento, adservari autem in Cypria pyxide; eodem sanari | |
| argema, scabritias, excrescentia in oculis, item cicatrices, | |
| glaucomata vero iocineris recentis inassati sanie cum despu- | |
| mato melle inunctis. dentes eius dentium doloribus tactu | 5 |
| prodesse vel alligatos <n>umeri ordine, umerorum et lacer- | |
| torum doloribus; eiusdem dentes, s<e>d e sinistra parte | |
| rostri, inligatos pecoris aut capri pelle stomachi cruciati- | |
| bus; pulmones in cibo sumptos coeliacis <vel> ventriculi ci- | 96.1 |
| nerem cum oleo inlitum; nervis medullas e dorso cum | |
| oleo vetere ac felle; febribus quartanis iocur degustatum | |
| ter ante accessiones; podagris spinae cinerem cum lingua | |
| et dextro pede vituli marini addito felle taurino, omnia | 5 |
| pariter cocta atque inlita hyaenae pelle; in eodem morbo | |
| prodesse et fel cum lapide As<s>io; tremulis, spasticis, ex- | 97.1 |
| ilientibus et quibus cor palpitet aliquid ex corde coctum | |
| mandendum ita, ut reliquae partis cinis cum cerebro | |
| hyaenae inlinatur; pilos etiam auferri hac conpositione in- | |
| lita vel per se felle, evulsis prius qua renasci non libeat; | 5 |
| sic et palpebris inutiles tolli; lumborum doloribus carnes | |
| e lumbis edendas inlinendasque cum oleo; sterilitatem | |
| mulierum emendari oculo cum glyc<yr>r<h>iza et aneto sumpto | |
| in cibo, promisso intra triduum conceptu. contra nocturnos | 98.1 |
| pavores umbrarumque terrorem unus e magnis dentibus | |
| lino alligatus succurrere narratur. suffiri furentes eodem | |
| et circumligari ante pectus suum cum adipe renium aut | |
| iocinere aut pelle praecipiunt. mulieri candida a pectore | 5 |
| hyaenae caro et pili septe<ni> et genitale cervi, si inligentur | |
| dorcadis pelle <e> collo suspensa, continere partus promit- | 99.1 |
| tuntur; venerem stimulare genitalia ad sexus suos in melle | |
| sumpta, etiamsi viri mulierum coitus oderint; quin immo | |
| totius domus concordiam eodem genitali et articulo spinae | |
| cum adhaerente corio adservatis constare. hinc spinae | 5 |
| articulum s<c>i<t>e nodum Atlantion vocant; est autem primus. | |
| in comitialium quoque remediis habent eum. adipe ac- | |
| censo serpentes fugari dicunt; maxilla comminuta in aneso | 100.1 |
| et in cibo sumpta horrores sedari; eodem suffitu mulierum | |
| menses evocari. tantumque est vanitatis, ut, si ad brac- | |
| chium alligetur superior <e> dextra parte rostri dens, iacu- | |
| lantium ictus deerraturos negent. palato eiusdem arefacto | 5 |
| et cum alumine Aegyptio calefacto ac ter in ore permutato | |
| faetores et ulcera oris emendari, eos vero, qui linguam in | |
| calciamento sub pede habeant, non latrari a canibus; si- | 101.1 |
| nistra parte cerebri naribus inlita morbos perniciosos | |
| mitigar<i> sive hominum sive quadripedum; frontis corium | |
| fascinationibus resistere, cervicis carnes, sive mandantur | |
| sive arefactae bibantur, lumborum doloribus; nervis a dorso | 5 |
| armisque suffiendos nervorum dolores; pilos rostri admotos | |
| mulierum labris amatorium esse; iocur in potu datum | |
| torminibus et calculis mederi. nam cor in cibo potuve | 102.1 |
| sumptum omnibus doloribus corporum auxiliari, lienem | |
| lienibus, omentum ulcerum inflammationibus cum oleo, | |
| medullas doloribus spinae et nervorum lassitudini; renium | |
| nervos potos in vino cum ture fecunditatem restituere ad- | 5 |
| emptam veneficio; vulvam cum mali Punici dulcis cortice | |
| in potu datam prodesse mulierum vulvae; adipe a lumbis | |
| suffiri parientes difficulter et statim parere; e dorso me- | |
| dullam adalligatam contra vanas species opitulari, spasticis | 103.1 |
| genitale e maribus suffitu, item lippientibus, ruptis, et | |
| contra inflammationes a<d>versos pedes tactu, laevos dexteris | |
| partibus, dexteros laevis; sinistrum pedem superlatum par- | |
| turienti letalem esse, dextro inlato facile eniti. membra- | 5 |
| nam, quae fel continuerit, cardiacis potam in vino vel in | |
| cibo sumptam contra * * * succurrere; vesicam in vino | |
| potam contra urinae incontinentiam; quae autem in vesica | |
| inventa sit urina, additis oleo ac sesamis et melle ha<u>s<t>am | 104.1 |
| prodesse <sto>m<ach>i a<c>rimoni<ae> veteri. costarum primam et | |
| octavam suffitu ruptis salutarem esse; ex spina vero par- | |
| turientibus ossa; sanguinem cum polenta sumptum tormi- | |
| nibus; eodem tactis postibus ubicumque Magorum infestari | 5 |
| artes, non elici deos nec conloqui, sive lucernis sive p<e>lvi | |
| sive aqua sive pila sive quo alio genere temptetur; carnes | |
| si edantur, contra rabidi canis morsus efficaces esse, etiam- | |
| num iocur efficacius. carn<e>s vel ossa hominis, quae in | 105.1 |
| ventriculo occisae inveniantur, suffitu podagricis auxiliari; | |
| si ungues inveniantur in <i>is, mortem alicuius capientium | |
| significari; excrementa sive ossa reddita, cum interematur, | |
| contra magicas insidias pollere; fimum, quod in intestinis | 5 |
| inventum sit, arefactum ad dysintericos valere, potum in- | |
| litumque cum adipe anserino toto corpore opitulari laesis | |
| malo medicamento; a cane vero morsis adipem inlitum | |
| et corium substratum; rursus tali sinistri cinere decocto | 106.1 |
| cum sanguine mustelae perunctos omnibus odio venire; | |
| idem fieri oculo decocto. super omnia est, quod ex- | |
| tremam fistulam intestini contra ducum ac potestatium in- | |
| iquitates commonstrant et ad successus petitionum iudi- | 5 |
| ciorumque ac litium eventus, si omnino [tantum] aliquis | |
| secum habeat; eiusdem cavernam sinistro lacerto alligatam, | |
| si quis mulierem prospiciat, amatorium esse tam praesens, | |
| ut ilico sequatur; eiusdem loci pilorum cinerem ex oleo | |
| inlitum viris, qui sint probrosae mollitiae, severos, non | 10 |
| modo pudicos, mores induere. |