| Proxime fabulosus est crocodilus, ingenio quoque | 28.107.1 |
| ille, cui vita in aqua terraque communis. duo enim | |
| genera eorum. illius e dextra maxilla dentes adalligati | |
| dextro lacerto coitus, si credimus, stimulant; canini dentes | |
| febris statas arcent ture repleti—sunt enim cavi—ita | 5 |
| ne diebus V ab aegro cernatur qui adalligaverit. idem | |
| pollere e ventre exemptos lapillos adversus febrium hor- | |
| rores venient<e>s tradunt. eadem de causa Aegypti per- | 108.1 |
| ungunt adipe aegros suos. alter illi similis, multum infra | |
| magnitudine, in terra tantum odoratissimisque floribus | |
| vivit; ob id intestina eius diligenter exquiruntur iucundo | |
| nidore referta; crocodileam vocant, oculorum vitiis utilissi- | 5 |
| mam cum porri suco inunctis et contra suffusiones vel | |
| caligines. inlita quoque ex oleo cyprino molestias in facie | 109.1 |
| nascentes tollit, ex aqua vero morbos omnes, quorum na- | |
| tura serpit in facie, nitoremque reddit; lentigines tollit ac | |
| varos maculasque omnes. et contra comitiales morbos bi- | |
| bitur ex aceto mulso binis obolis. adposita menses ciet. | 5 |
| optima quae candidissima et friabilis minimeque ponderosa, | |
| cum teratur inter digitos, fermentescens. lavatur ut ce- | |
| russa. adulterant amylo aut Cimolia, sed maxime s<t>u<r>- | 110.1 |
| <norum fimo> qui captos oryza tantum pascunt. felle in- | |
| unctis oculis ex melle contra suffusiones nihil utilius prae- | |
| dicant. intestinis et reliquo corpore eius suffiri vulva | |
| laborant<e>s salutare tradunt, item velleribus circumdari va- | 5 |
| pore eiusdem infectis. corii utriusque cinis ex aceto in- | |
| litus <i>is partibus, quas secari opus sit, aut nidor cremati | |
| sensum omnem scalpelli aufert. sanguis utriusque clari- | 111.1 |
| tatem visus inunctis <excitat,> cicatrices oculorum emendat. | |
| corpus ipsum excepto capite pedibusque elixum manditur | |
| ischiadicis tussimque veterem sanat, praecipue in pueris, | |
| item lumborum dolores. habent et adipem, quo tactus | 5 |
| pilus defluit. h<i>c perunctos a crocodilis tuetur instillatur- | |
| que morsibus. cor adnexum in lana ovis nigrae, cui | |
| nullus alius colos incursaverit, et primo partu genitae | |
| quartanas abigere dicitur. |