| Iungemus illis simillima et peregrina aeque ani- | 28.112.1 |
| malia priusque chamaeleonem, peculiari volumine dignum | |
| existimatum Democrito ac per singula membra desecra- | |
| tum, non sine magna voluptate nostra cognitis proditisque | |
| mendaciis Graecae vanitatis. similis et magnitudine est | 5 |
| supra dicto crocodilo, spinae tantum acutiore curvatura | |
| et caudae amplitudine distans. nullum animal pavidius | 113.1 |
| existimatur et ideo versicoloris esse mutationis. vis eius | |
| maxima contra accipitrum genus. detrahere enim super- | |
| volantem ad se traditur et voluntarium praebere laceran- | |
| dum ceteris animalibus. caput eius et guttur, si roboreis | 5 |
| lignis accendantur, imbrium et tonitruum concursus facere | |
| Democritus narrat, item iocur in tegulis ustum. reliqua | 114.1 |
| ad veneficia pertinentia quae dicit, quamquam falsa ex- | |
| istimantes, omittemus, praeterquam ubi inrisu coarguent <e>um: | |
| dextro oculo, si viventi eruatur, albugines oculorum cum | |
| lacte caprino tolli, lingua adalligata pericula puerperii; | 5 |
| eundem salutarem esse parturientibus, si sit domi, si vero | |
| inferatur, perniciosissimum. linguam, si viventi exempta sit, | |
| ad iudiciorum eventus pollere, cor adversus quartanas in- | |
| ligatum lana nigra primae tonsurae. pedem e prioribus | 115.1 |
| dextrum pelle hyaenae adalligatum sinistro bracchio contra | |
| latrocinia terroresque nocturnos pollere, item dextram | |
| mamillam contra formidines pavoresque; sinistrum vero | |
| pedem torreri in furno cum herba, quae aeque chamaeleon | 5 |
| vocetur, additoque unguento pastillos eos in ligneum vas | |
| conditos praestare, si credimus, ne cernatur ab aliis qui | |
| <i>d habeat. armum dextrum ad vincendos adversarios vel | 116.1 |
| hostes valere, utique si abiectos eiusdem nervos calca- | |
| verit; sinistrum ver<o> quibus monstris consecret, qualiter | |
| somnia quae velis ac quibus velis mittantur, pudet referre: | |
| omnia ea dextro pede resolvi, sicut sinistro latere lethargos, | 5 |
| quos fecerit dexter. s<e>t capitis dolores insperso vino, in | |
| quo latus alterutrum maceratum sit, sanari; si feminis | |
| sinistri vel pedis cinere misceatur lac suillum, podagricos | |
| fieri inlitis pedibus. felle glaucomata et suffusiones cor- | 117.1 |
| rigi prope creditur tridui inunctione, serpentes fugari | |
| ignibus instillato, mustelas contrahi in aquam coiecto, cor- | |
| pori vero inlito detrahi pilos. idem praestare narrat iocur | |
| cum ranae rubetae pulmone inlitum; praeterea iocinere | 5 |
| amatoria dissolvi, melancholicos autem sanari, si ex corio | |
| chamaeleonis sucus herbae He<l>en<ia>e bibatur; intestina et | |
| fartum eorum, cum animal id nullo cibo vivat, simiarum | |
| urina <una> inlita inimicorum ianuae odium omnium homi- | |
| num his conciliare; cauda flumina et aquarum impetus | 118.1 |
| sisti, serpentes soporari; eadem medicata cedro et murra | |
| inligataque gemino ramo palmae percussam aquam discuti, | |
| ut quae intus sint omnia appareant; utinamque eo ramo | |
| contactus esset Democritus, quoniam ita loquacitates in- | 5 |
| modicas promisit inhiberi. palamque est virum alias sa- | |
| gacem et vitae utilissimum nimio iuvandi mortales studio | |
| prolapsum. |