| Ex eadem similitudine est scincus—et quidam | 28.119.1 |
| terrestrem crocodilum esse dixerunt—, candidior autem | |
| et tenuiore cute. praecipua tamen differentia dinoscitur | |
| a crocodilo, squamarum serie a cauda ad caput versa. | |
| maximus Indicus, deinde Arabicus. adferuntur salsi. ro- | 5 |
| strum eius et pedes in vino albo poti cupiditates veneris | |
| accendunt, utique cum satyrio et erucae semine singulis | |
| drachmis omnium ac piperis II admixtis ita pastilli singu- | |
| larum drachmarum bibantur. per se laterum carnes obolis | 120.1 |
| binis cum murra et pipere pari modo potae efficaciores | |
| ad idem creduntur. prodest et contra sagittarum venena, | |
| ut Apelles tradit, ante posteaque sumptus. in antidota | |
| quoque nobilia additur. Sextius plus quam drachmae | 5 |
| pondere in vini hemina potum perniciem adferre tradit, | |
| praeterea eiusdem decocti ius cum melle sumptum venerem | |
| inhibere. |