| Peregrinae sunt <et> lynces, quae clarissime quadri- | 28.122.1 |
| pedum omnium cernunt. ungues earum omnes cum corio | |
| exuri efficacissime in Carpatho insula tradunt. hoc cinere | |
| poto propudia virorum, eiusdem aspersu feminarum libi- | |
| dines inhiberi, item pruritus corporum, urina stillicidia | 5 |
| vesicae. itaque eam protinus terra pedibus adgesta ob- | |
| ruere traditur. eadem autem et iugulorum dolori mon- | |
| stratur in remedio. hactenus de externis. |