| Nunc praevertemur ad nostrum orbem, primum- | 28.123.1 |
| que communia animalium remedia atque eximia dicemus, | |
| sicuti e lactis usu. utilissimum cuique maternum. con- | |
| cipere nutrices exitiosum est; hi sunt enim infantes, qui | |
| colostrati appellantur, densato lacte in casei speciem. est | 5 |
| autem colostra prima a partu spongea densitas lactis. | |
| maxime autem alit quodcumque humanum, mox caprinum, | |
| unde fortassis fabulae Iovem ita nutritum dixere. dulcis- | |
| simum ab hominis camelinum, efficacissimum ex asinis. | |
| magnorum animalium et corporum facilius redditur. sto- | 124.1 |
| macho adcommodatissimum caprinum, quoniam fronde | |
| magis quam herba vescuntur, bubulum medicatius, ovillum | |
| dulcius et magis alit, stomacho minus utile, quoniam est | |
| pinguius. omne autem vernum aquatius aestivo et de no- | 5 |
| vellis. probatissimum vero quod in ungue haeret nec de- | |
| fluit; innocentius decoctum, praecipue cum calculis marinis. | |
| alvus maxime solvitur bubulo, minus autem inflat quod- | |
| cumque decoctum. usus lactis ad omnia intus exulcerata, | 125.1 |
| maxime renes, vesicam, interanea, fauces, pulmones, foris | |
| pruritum cutis, eruptiones pituitae poti ab abstinentia | |
| nam ut in A<r>ca<d>ia bubulum biberent phthisici, syntectici, | |
| cache<c>tae, diximus in ratione herbarum. sunt inter ex- | 5 |
| empla qui asininum bibendo liberati sint podagri ch<i>ragra- | |
| que. medici speciem unam addidere lactis generibus, quod | 126.1 |
| schiston appellavere. id fit hoc modo: fictili novo fervet, | |
| caprinum maxime, ramisque ficulneis recentibus miscetur | |
| additis totidem cyathis mulsi, quot sint heminae lactis. | |
| cum fervet, n<e> circumfundatur, praestat cyathus argenteus | 5 |
| cum frigida aqua demissus ita, ne quid infundat. ablatum | |
| deinde igni refrigeratione dividitur et discedit serum a | |
| lacte. quidam et ipsum serum iam multo potentissimum | 127.1 |
| decocunt ad tertias partes et sub diu refrigerant. bibitur | |
| autem efficacissime heminis per intervalla, sa<t>is, diebus | |
| quinae; melius a potu gestari. datur comitialibus, melan- | |
| cholicis, paralyticis, in lepris, elephantiasi, articulariis mor- | 5 |
| bis. infunditur quoque lac contra rosiones a medicamentis | 128.1 |
| factas et, si urat dysinteria, decoctum cum marinis lapillis | |
| aut cum tisana hordeacia. item ad intestinorum rosiones | |
| bubulum aut ovillum utilius. recens quoque dysintericis | |
| infunditur, ad colum autem crudum, item vulvae et propter | 5 |
| serpentium ictus potisve pityocampis, bupresti, cantharidum | |
| aut salamandrae venenis, privatim bubulum <i>is, qui Col- | 129.1 |
| chicum biberint aut cicutam aut dorycnium aut leporem | |
| marinum, sicut asininum contra gypsum et cerussam et | |
| sulpur et argentum vivum, item durae alvo in febri. gar- | |
| garizatur quoque faucibus exulceratis. utilissime et bibitur | 5 |
| ab imbecillitate vires recolligentibus, quos atrophos vocant, | |
| in febri etiam, quae careat dolore capitis. pueris ante | |
| cibum lactis asinini heminam dari aut si exitus cibi ro- | |
| siones sentirent, antiqui in arcanis habuerunt, si hoc non | |
| esset, caprini. bubuli serum orthopnoicis prodest ante | 130.1 |
| cetera addito nasturtio. inunguntur etiam oculi in lactis | |
| heminas additis sesamae drachmis IIII tritis in lippitu- | |
| dine. caprino lienes sanantur, post bidui inediam tertio | |
| die hedera pastis capris, per triduum poto sine alio cibo. | 5 |
| lactis usus alias contrarius capitis doloribus, hepaticis, | |
| splenicis, nervorum vitio, febres habentibus, vertigini | |
| praeterquam purgationis gratia, gravedini, tussientibus, | |
| lippis. <o>villum utilissimum tenesmo, dysinteriae; nec non | |
| phthisicis hoc et mulieris saluberrimum qui dicerent | 10 |
| fuerunt. |