| Quae ratio adipis, eadem in <i>is, quae ruminant, | 28.143.1 |
| sebi est, aliis modis, non minoris potentiae. perficitur | |
| omne exemptis venis aqua marina vel salsa lotum, mox in | |
| pila tusum aspersa marina crebro; postea coquitur, donec | |
| odor omnis aboleatur, mox adsiduo sole ad candorem re- | 5 |
| ducitur. a renibus autem omne laudatissimum est. si | 144.1 |
| vero vetus revocetur ad curam, liquefieri prius iubent, | |
| mox frigida aqua lavari saepius, dein liquefacere adfuso | |
| vino quam odoratissimo. eodemque modo iterum ac sae- | |
| pius cocunt, donec virus evanescat. multi privatim sic | 5 |
| taurorum leonumque ac pantherarum et camelorum pinguia | |
| curari iubent. usus dicetur suis locis. |