| Oxygala fit et alio modo, acido lacte addito in | 28.135.1 |
| recens, quod ve<l>in<t> acescere, utilissimum stomacho. effectus | |
| dicemus suis locis. | |
| Proxima in communibus adipi laus est, sed ma- | |
| xime suillo, apud antiquos etiam religiosius. certe novae | 5 |
| nuptae intrantes etiam nu<nc> sollemne habent postes eo | |
| attingere. inveteratur duobus modis, cum sale aut sin- | |
| cerus; tanto fit utilior. axungiam Graeci etiam appella- | 136.1 |
| vere iam in voluminibus suis. neque est occulta virium | |
| causa, quoniam id animal herbarum radicibus vescitur; | |
| itaque etiam fimo innumeri usus. quam ob rem non de alia | |
| loquemur [sue]. multo efficacior e femina et quae non | 5 |
| peper<er>it, multo vero praestantior in apris es<se d>i<c>itur | |
| usus axungiae ad emollienda, excalfacienda, discutienda | |
| purgandaque. medicorum aliqui admixto anseris adipe | 137.1 |
| taurorumque sebo et oesypo ad podagras uti iubent; si | |
| vero permane<a>t dolor, cum cera, myrto, resina, pice. sin- | |
| cera axungia medetur ambustis vel nive, pernionibus autem | |
| cum hordei cinere et galla pari modo. prodest et con- | 5 |
| fricatis membris, itinerumque lassitudines et fatigationes | |
| levat. ad tussim veterem recens decoquitur quadrantis | |
| pondere in vini cyathis III addito melle. vetus etiam | 138.1 |
| phthisis pilulis sumpta sanat, quae sine sale inveterata est. | |
| omnino enim non nisi ad ea, quae purganda sint aut quae | |
| non sint exulcerata, salsa recipitur. quidam quadrantes | |
| axungiae et mul<s>i in vini cyathis ternis decocunt contra | 5 |
| phthisis, quarto quoque die picem liquidam in ovo sumi | |
| iubent. circumligatur et lateribus, pectori, scapulis eorum, | |
| qui phthisim sentiunt, tantaque est vis, ut genibus etiam | |
| adalligata redeat in os sapor eamque expuere videantur. | |
| e sue, quae non pepererit, aptissime utuntur ad cutem | 139.1 |
| mulieres, contra scabiem vero quivis admixto iumentorum | |
| sebo pro parte tertia et pice pariterque subfervefactis. | |
| sincera partus in abortum vergentes nutrit collyrii modo | |
| subdita. cicatrices concolores facit cerussa admixta vel | 5 |
| argenti spuma, at cum sulpure unguium scrabritias emen- | |
| dat. medetur et capillo fluenti et ulceribus in capite | |
| mulierum cum gallae parte quarta et infumata pilis ocu- | |
| lorum. datur et phthisicis unciatim cum vini veteris he- | |
| mina decocta, donec III unciae e toto restent; aliqui et | 10 |
| mellis exiguum adiciunt. panis inlinitur cum calce, item | 140.1 |
| furunculis duritiaeque mammarum. rupta et convulsa et | |
| spasmata et luxata sanat, clavos et rimas callique vitia | |
| cum helleboro albo, parotidas admixta farina salsamentariae | |
| testae, quo genere proficit et ad strumas. pruritus et | 5 |
| papulas in balineo perunctis tollit, alioque etiamnum modo | |
| podagricis prodest mixto oleo vetere, contrito una sarco- | |
| phago lapide et quinquefolio tuso in vino vel cum calce | |
| aut cum cinere. fit et peculiare emplastrum LXXV 𐆖 pon- | |
| deri C spumae argenteae mixtis, utilissime contra ulcerum | 10 |
| inflammationes adipe verrino. et inungui putant utile, | |
| quaeque serpant inlinere cum resina. antiqui axibus vehi- | 141.1 |
| culorum perunguendis maxime ad faciliorem circumactum | |
| rotarum utebantur, unde nomen, sic quoque utili medicina | |
| cum illa ferrugine rotarum ad sedis vitia virilitatisque et | |
| per se axungia. medici antiqui maxime probabant renibus | 142.1 |
| detractam exemptisque venis aqua caelesti fricabant crebro | |
| decoquebantque fictili novo saepius, tum demum adser- | |
| vantes. convenit salsam magis mollire, excalfacere, discu- | |
| tere, utilioremque esse vino lotam. Masurius palmam | 5 |
| lupino adipi dedisse antiquos tradidit. ideo novas nuptas | |
| illo perunguere postes solitas, ne quid mali medicamenti | |
| inferretur. |