| Veneficiis rostrum lupi resistere inveteratum aiunt | 28.157.1 |
| ob idque villarum portis praefigunt. hoc idem praestare | |
| et pellis e cervice solida manica existimatur, quippe tanta | |
| vis est animalis praeter ea, quae retulimus, ut vestigia | |
| eius calcata equis adferant torporem.—Iis, qui | 158.1 |
| argentum vivum biberint, lardum remedio est.—Asinino | |
| lacte poto venena restinguntur, peculiariter si hyoscyamum | |
| potum sit aut viscum aut cicuta aut lepus marinus aut | |
| opocarpatum aut cer<uss>a aut dorycnium et si coagulum | 5 |
| alicui nocuerit, nam id quoque venenum est in prima | |
| lactis coagulatione. multos et alios usus eius dicemus, | |
| sed meminisse oportebit recenti utendum aut non multo | |
| postea tepefacto; nullum enim celerius evanescit. ossa | |
| quoque asini confracta et decocta contra leporis marini | 10 |
| venenum dantur. omnia eadem onagris efficaciora.—De | 159.1 |
| equiferis non scripserunt Graeci, quoniam terrae illae non | |
| gignebant, verum tamen fortiora omnia eadem quam in | |
| equis intellegi debent. lacte equino venena leporis marini | |
| et toxica expugnantur. nec uros aut bisontes habuerunt | 5 |
| Graeci in experimentis, quamquam bove fero refertis In- | |
| diae silvis; <p>r<o> portione tamen eadem efficaciora omnia ex | |
| his credi par est. sic quoque lacte bubulo cuncta venena | 160.1 |
| expugnari tradunt, maxime supra dicta et si ephemerum | |
| inpactum sit aut si cantharides datae; omnia vomitione | |
| egeri, sic et caprino iure cantharidas. contra ea vero, | |
| quae exulceratione enecant, sebum vitulinum vel bubulum | 5 |
| auxiliatur. nam contra sanguisugas potas butyrum re- | |
| medio est cum aceto ferro calefacto, quod et per se prod- | |
| est contra venena, nam si oleum non sit, vicem eius re- | |
| praesentat. multipedae morsus cum melle sanat. omasi | 161.1 |
| quoque iure poto venena supra dicta expugnari putant, | |
| privatim vero aconita et cicutas, itemque vitulino sebo.— | |
| Caprinus caseus recens <i>is, qui viscum biberint, lac contra | |
| cantharidas remedio est, contra ephemeri potum cum ta- | 5 |
| minia uva. sanguis caprinus decoctus cum medulla contra | |
| toxica venena sumitur, haedinus contra reliqua, coagulum | 162.1 |
| haedi contra viscum et chamaeleonem album sanguinemque | |
| taurinum, contra quem et leporis coagulum est ex aceto, | |
| contra pastinacam vero et omnium marinorum ictus vel | |
| morsus coagulum leporis vel haedi vel agni drachmae pon- | 5 |
| dere ex vino. leporis coagulum et contra venena additur | |
| antidotis. papilio quoque lucernarum luminibus advolans | |
| inter mala medicamenta numeratur; huic contrarium est | |
| iocur caprinum, sicut fel veneficiis ex mustella rustica | |
| factis. hinc deinde praevertemur ad genera morborum. | 10 |