| Capilli defluvia ursinus adips admixto ladano | 28.163.1 |
| et adianto continet alopeciasque emendat et raritatem | |
| superciliorum cum fungis lucernarum ac fuligine, quae est | |
| in rostris earum, porriginem cum vino. prodest ad hanc | |
| et cornus cervini cinis e vino utque non taedia animalium | 5 |
| capillis increscant, item fel caprinum cum creta Cimolia | |
| et aceto sic, uti paulum capiti inarescant, item fel scrofi- | |
| num, urina tauri. si vero vetus sit, furfures etiam ad- | |
| iecto sulpure emendat. cinere genitalis asini spissari ca- | 164.1 |
| pillum putant et a canitie vindicari, si rasis inlinatur | |
| plumboque tritus cum oleo, densari et asinini pulli <illit>um | |
| urina; admiscent nardum fastidii gratia. alopecias felle | |
| taurino cum Aegyptio alumine tepefact<o> inlinunt. ulcera | 5 |
| capitis manantia urina tauri efficaciter sanat, item hominis | |
| vetus, si cyclaminum adiciatur et sulpur, efficacius tamen | |
| vitulinum fel, quo cum aceto calefacto et lendes tolluntur. | |
| sebum vitulinum capitis ulceribus cum sale tritum utilis- | 165.1 |
| simum. laudatur et vulpium adips, sed praecipue fel<i>um | |
| fimum cum sinapis pari modo inlitum, caprini cornus fa- | |
| rina vel cinis, magisque hircini, addito nitro et <t>amarici<s> | |
| semine et butyro oleoque, prius capite raso; mire con- | 5 |
| tinent ita fluentem capillum, sicuti carnis cinere ex oleo | |
| inlita supercilia nigrescunt. lacte caprino lendes tolli tra- | 166.1 |
| dunt, fimo cum melle alopecias expleri, item ungularum | |
| cinere cum pice. fluentem capillum continet leporinus | |
| cinis cum oleo myrteo.—Capitis dolorem sedat pota | |
| a<qua>, quae relicta est e bovis aut asini potu, et, si cre- | 5 |
| dimus, vulpis masculae genitale circumligatum, cornus cer- | |
| vini cinis inlitus ex aceto aut rosaceo aut ex irino.— |