| Vesicae calculorumque cruciatibus auxiliatur | 28.212.1 |
| urina apri et ipsa vesica pro cibo sumpta, efficacius, si | |
| prius fumo maceretur utrumque. vesicam elixam mandi | |
| oportet, et a muliere feminae suis. inveniuntur in ioci- | |
| neribus eorum lapilli aut duritiae lapillis similes, candidae, | 5 |
| sicut in vulgari sue, quibus contritis atque in vino potis | |
| pelli calculos aiunt. ipsi apro tam gravis urina sua est, | |
| ut nisi egesta fugae non sufficiat ac velut devinctus op- | |
| primatur; exuri illa tradunt eos. leporis renes inveterati | 213.1 |
| in vino poti calculos pellunt. in pernae suum articulo <o>s | |
| diximus, quod decoctum ius facit urinae utile. asini renes | |
| inveterati tritique e<x> vino mero dati vesicae medentur. | |
| calculos expellunt lichenes equini ex vino aut mulso poti | 5 |
| diebus XL. prodest et ungulae equinae cinis in vino aut aqua, | |
| item fimum caprarum in mulso, efficacius silvestrium, pili | |
| quoque caprini cinis; verendorum carbunculis cerebrum | |
| apri vel suis sanguisque. vitia vero, quae in eadem parte | 214.1 |
| serpunt, iocur eorum combustum, maxime iunipiri ligno, | |
| cum charta et arrhenico sanat, fimi cinis, fel bubulum cum | |
| alumine Aegyptio ac murra ad crassitudinem mellis sub- | |
| actum, insuper beta ex vino cocta inposita, caro quoque; | 5 |
| manantia vero ulcera sebum cum medulla vituli in vino | |
| decoctum, fel caprinum cum melle rubique suco, vel si | |
| serpant; fimum etiam prodesse cum melle dicunt aut cum | |
| aceto et per se butyrum.—Testium tumor sebo vituli | 215.1 |
| addito nitro cohibetur vel fimo eiusdem ex aceto decocto.— | |
| Urinae incontinentiam cohibet vesica apruna, si assa man- | |
| datur, ungularum apri vel suis cinis potioni inspersus, | |
| vesica feminae suis combusta ac pota, item haedi, vel pulmo, | 5 |
| cerebrum leporis in vino, eiusdem testiculi tosti vel coa- | |
| gulum cum anserino adipe in polenta, renes asini in mero | |
| triti potique. Magi verrini genitalis cinere poto ex vino | |
| dulci demonstrant urinam facere in canis cubili ac verba | |
| adicere, ne ipse urinam faciat ut canis in suo cubili. | 10 |
| rursus ciet urinam vesica suis, si terram non attigerit, in- | |
| posita pubi. |