| Sedis vitiis praeclare prodest fel ursinum cum | 28.216.1 |
| adipe; quidam adiciunt spumam argenti ac tus. prodest | |
| et butyrum cum adipe anserino ac rosaceo; modum ipsae | |
| res statuunt, ut sint inlitu faciles. praeclare medetur et | |
| taurinum fel in linteolis concerptis rimasque perducit ad | 5 |
| cicatricem. inflationibus in ea parte sebum vituli, maxime | |
| ab inguinibus, cum ruta; ceteris vitiis medetur sanguis | |
| caprinus cum polenta, item fel caprinum condylomatis per | |
| se, item fel lupinum ex vino. panos et apostemata in | 217.1 |
| quacumque parte sanguis ursinus discutit, item taurinus | |
| aridus tritus. praecipuum tamen remedium traditur in | |
| calculo onagri, quem dicitur, cum interficiatur, reddere | |
| urina liquidiorem initio, sed in terra spissantem se; hic | 5 |
| adalligatus femini omnes impetus discutit omnique suppu- | |
| ratione liberat. est autem rarus inventu nec ex omni | |
| onagro, sed m<ir>e celebra<nt> remedio. prodest et urina asini | |
| cum melanthio et ungulae equinae cinis cum oleo et aqua | |
| inlitus, sanguis equi, praecipue admissarii, sanguis bubulus, | 10 |
| item fel. caro quoque eosdem effectus habet calida in- | 218.1 |
| posita et ungulae cinis ex aqua aut melle, urina caprarum, | |
| hircorum quoque carnes in aqua decoctae aut fimum ex | |
| <i>is cum melle decoctum, fel verrinum, urina suum in lana | |
| inposita.—Femina adteri adurique equitatu notum est; | 5 |
| utilissimum est ad omnes inde causas spumam equi ex | |
| ore inguinibus inlinere.—Inguina et ex ulcerum causa | |
| intumescunt. remedio sunt equi saetae III totidem nodis | |
| alligatae intra ulcus. |