| Nervorum doloribus fimum caprinum decoctum | 28.237.1 |
| in aceto cum melle utilissimum putant vel putrescente | |
| nervo. spasmata et percussu vitiata fimo apruno curant | |
| vere collecto et arefacto; sic et quadrigas agentes tractos | |
| rotave vulneratos et quoquo modo sanguine contuso, vel | 5 |
| si recens inlinatur. sunt qui incoxisse aceto utilius putent. | 238.1 |
| quin et in potu farinam eam ruptis convulsisque, eversis | |
| ex aceto salutarem promittunt. reverentiores cinerem eius | |
| ex aqua bibunt, feruntque et Neronem principem hac po- | |
| tione recreari solitum, cum sic quoque se trigario adpro- | 5 |
| bare vellet. proximam suillo fimo vim putant. |