| Sanguinem sistit coagulum cervinum ex | 28.239.1 |
| aceto, item leporis, huius quidem et pilorum cinis, item | |
| e fimo asini cinis inlitus—efficacior vis e maribus aceto | |
| admixto et in lana ad omne profluvium inposito—, simi- | |
| liter ex equino, capitis et feminum aut fimi vitulorum | 5 |
| cinis inlitus ex aceto, item caprini cornus vel fimi ex | |
| aceto. hircini vero iocineris dissecti sanies efficacior, et | 240.1 |
| cinis utriusque ex vino potus vel naribus ex aceto inlitus, | |
| hircini quoque utris, vinarii dumtaxat, cinis cum pari pon- | |
| dere resinae, quo genere sistitur sanguis et vulnus gluti- | |
| natur. haedinum quoque coagulum ex aceto et feminum | 5 |
| eius combustorum cinis similiter pollere traduntur. |