| Mira praeterea traduntur in iisdem animali- | 28.263.1 |
| bus: vestigium equi excussum ungula, ut solet plerumque, | |
| si quis collectum reponat, singultus remedium esse re- | |
| cordantibus, quonam loco id reposuerint; iocur luporum | |
| equinae ungulae simile esse; rumpi equos, qui vestigia | 5 |
| luporum sub equite sequantur; talis suum discordiae vim | |
| quandam inesse; in incendiis, si fimi aliquid egeratur e | |
| stabulis, facilius extrahi nec recurrere oves bovesque; hir- | 264.1 |
| corum carnes virus non resipere, si panem hordeacium | |
| eo die, quo interficiantur, ederint laserve dilutum biberint, | |
| nullas vero teredinem sentire luna decrescente induratas | |
| sale. adeoque nihil omissum est, ut leporem surdum ce- | 5 |
| lerius pinguescere reperiamus, animalium vero medicinas: | |
| si sanguis profluat iumentis, suillum fimum ex vino in- | 265.1 |
| fundendum, boum autem morbis sebum, sulpur vivum, | |
| alium silvestre, o<v>um c<rud>um trita in vino danda aut | |
| vulpis adipem; carnem caballinam discoctam potu suum | |
| morbis mederi, omnium vero quadripedum morbis capram | 5 |
| solidam cum corio et rana<m> rubeta<m> discoctas; gallinaceos | |
| non attingi a vulpibus, qui iocur animalis eius aridum | |
| ederint, vel si pellicula ex eo collo induta galli inierint; | |
| similiter in felle mustelae; boves in Cypro contra tormina | 266.1 |
| hominum excrementis sibi mederi; non sup<t>er<i> pedes | |
| boum, si prius cornua ima pice liquida perunguantur; | |
| lupos in agrum non accedere, si capti unius pedibus in- | |
| fractis cultroque adacto paulatim sanguis circa fines agri | 5 |
| spargatur atque ipse defodiatur in eo loco, ex quo coe- | |
| perit trahi; aut si vomerem, quo primus sulcus eo anno | 267.1 |
| in agro ductus sit, excussum aratro focus Larum, quo fa- | |
| milia conveniet, urat, lupum nulli animalium nociturum in | |
| eo agro, quam diu id fiat. | |
| Hinc deinde praevertemur ad animalia sui generis, quae | 5 |
| aut placida non sunt aut fera. |