| LIBER XXIX | |
| Naturae remediorum atque multitudo instan- | 29.1.1 |
| tium ac praeteritorum plura de ipsa medendi arte cogunt | |
| dicere, quamquam non ignaros, nulli ante haec Latino | |
| sermone condita ancepsque, lubricum esse rerum omnium | |
| novarum e<xord>ium, utique tam sterilis gratiae tantaeque | 5 |
| difficultatis in promendo. sed qu<aest>ion<e>m occurrere veri- | 2.1 |
| simile est omnium, qui haec noscant, cogitationi, quonam | |
| modo exoleverint in medicinae usu quae iam parata atque | |
| pertinentia erant, mirumque et indignum protinus subit, | |
| nullam artium inconstantiorem fuisse aut etiamnunc saepius | 5 |
| mutari, cum sit fructuosior nulla. dis primum inventores | |
| suos adsignavit et caelo dicavit, nec non et hodie multi- | 3.1 |
| fariam ab oraculis medicina petitur. auxit deinde famam | |
| etiam crimine, ictum fulmine Aesculapium fabulata, quo- | |
| niam Tyndareum revocavisset ad vitam—nec tamen | |
| cessavit narrare alios revixisse opera sua—, clara Tro- | 5 |
| ianis temporibus, a quibus fama certior, vulnerum tamen | |
| dumtaxat remediis. |