| Sequentia eius, mirum dictu, in nocte densissima | 29.4.1 |
| latuere usque ad Peloponnesiacum bellum. tunc eam revo- | |
| cavit in lucem Hippocrates, genitus in insula Coo in primis | |
| clara ac valida et Aesculapio dicata. is, cum fuisset mos, | |
| liberatos morbis scribere in templo eius dei quid auxilia- | 5 |
| tum esset, ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea | |
| traditur atque, ut Varro apud nos credit, templo cremato | |
| <i>is instituisse medicinam hanc, quae clinice vocatur. nec | |
| fuit postea quaestus modus, quoniam Prodicus, Selymbriae | |
| natus, e discipulis eius instituit quam vocant iatralipticen | 10 |
| et unctoribus quoque medicorum ac mediastinis vectigal | |
| invenit. |