| Horum placita Chrysippus ingenti garrulitate mu- | 29.5.1 |
| tavit, plurimumque et ex Chrysippo discipulus eius Erasi- | |
| stratus, Aristotelis filia genitus. hic Antiocho rege sanato | |
| centum talentis donatus est a rege Ptolemaeo filio eius, | |
| ut incipiamus et praemia artis ostendere. | 5 |
| Alia factio ab experimentis se cognominans empi- | |
| ricen coepit in Sicilia, Acrone Agragantino Empedoclis | |
| physici auctoritate commendato, dissederuntque hae | 6.1 |
| scholae, et omnes eas damnavit Herophilus in musicos | |
| pedes venarum pulsu discripto per aetatum gradus. de- | |
| serta deinde et haec secta est, quoniam necesse erat in | |
| ea litteras scire; mutata et quam postea Asclepiades, ut | 5 |
| rettulimus, invenerat. auditor eius Themison fuit seque | |
| inter initia adscripsit illi, mox procedente vita sua et | |
| placita mutavit, sed et illa Antonius Musa eiusdem auc- | |
| toritate divi Augusti, quem contraria medicina gravi peri- | |
| culo exemerat. multos praetereo medicos celeberrimosque | 7.1 |
| ex iis Cassios, Carpetanos, Arruntios, Rubrios. CCL HS | |
| annua<e i>is mercedes fuere apud principes. Q. Stertinius | |
| inputavit principibus, quod sestertiis quingenis annuis | |
| contentus esset, sescena enim sibi quaestu urbis fuisse | 5 |
| enumeratis domibus ostendebat. par et fratri eius merces | 8.1 |
| a Claudio Caesare infusa est, censusque, quamquam ex- | |
| hausti operibus Neapoli exornata, heredi HS CCC reliquere, | |
| quantum aet<ate e>adem Arruntius solus. exortus deinde | |
| est Vettius Valens, adulterio Messalinae Claudii Caesaris | 5 |
| nobilitatus, pariterque eloquentiae adsectatores et poten- | |
| tiae nanctus novam instituit sectam. eadem aetas Neronis | 9.1 |
| principatu ad Thessalum transilivit, delentem cuncta pla- | |
| cita et rabie quadam in omnis aevi medicos perorantem, | |
| quali prudentia ingenioque, aestimari vel uno argumento | |
| abunde potest, cum monumento suo, quod est Appia via, | 5 |
| iatronicen se inscripserit. nullius histrionum equorumque | |
| trigarii comitatior egressus in publico erat, cum Crinas | |
| Massiliensis arte geminata, ut cautior religiosiorque, ad | |
| siderum motus ex ephemeride mathematica cibos dando | |
| horasque observando auctoritate eum praecessit, nuperque | 10 |
| HS C reliquit, muris patriae moenibusque aliis paene non | |
| minore summa extructis. hi regebant fata, cum repente | 10.1 |
| civitatem Charmis ex eadem Massilia invasit damnatis non | |
| solum prioribus medicis, verum et balineis, frigidaque | |
| etiam hibernis algoribus lavari persuasit. mersit aegros | |
| in lacus. videbamus senes consulares usque in ostenta- | 5 |
| tionem rigentes, qua de re exstat etiam Annaei Sene- | |
| cae adstipulatio. nec dubium est omnes istos famam | 11.1 |
| novitate aliqua aucupantes anima statim nostra negotiari. | |
| hinc illae circa aegros miserae sententiarum concertationes, | |
| nullo idem censente, ne videatur accessio alterius. hinc | |
| illa infelicis monumenti inscriptio: "turba se medicorum | 5 |
| perisse." mutatur ars cottidie totiens interpolis, et in- | |
| geniorum Graeciae flatu inpellimur, palamque est, ut quis- | |
| que inter istos loquendo polleat, imperatorem ilico vitae | |
| nostrae necisque fieri, ceu vero non milia gentium sine | |
| medicis degant nec tamen sine medicina, sicuti populus | 10 |
| Romanus ultra sexcentesimum annum, neque ipse in acci- | |
| piendis artibus lentus, medicinae vero etiam avidus, donec | |
| expertam damnavit. |