| Etenim percensere insignia priscorum in his mori- | 29.12.1 |
| bus convenit. Cassius Hemina ex antiquissimis auctor | |
| est primum e medicis venisse Romam Peloponneso Archa- | |
| gathum Lysaniae filium L. Aemilio M. Livio cos. anno | |
| urbis DXXXV, eique ius Quiritium datum et tabernam in | 5 |
| compito Acilio emptam ob id publice. vulnerarium eum | 13.1 |
| fuisse <eg>reg<i>u<m>, mireque gratum adventum eius initio, | |
| mox a saevitia secandi urendique transisse nomen in | |
| carnificem et in taedium artem omnesque medicos, quod | |
| clarissime intellegi potest ex M. Catone, cuius auctori- | 5 |
| tati triumphus atque censura minimum conferunt; tanto | |
| plus in ipso est. quam ob rem verba eius ipsa ponemus: |