| "Dicam de istis Graecis suo loco, M. fili, | 29.14.1 |
| quid Athenis exquisitum habeam et quod bonum | |
| sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. | |
| vincam nequissimum et indocile genus illorum, | |
| et hoc puta vatem dixisse: quandoque ista gens | 5 |
| suas litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam | |
| magis, si medicos suos hoc mittet. iurarunt inter | |
| se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ip- | |
| sum mercede faciunt, ut fides iis sit et facile | |
| disperdant. nos quoque dictitant barbaros et | 10 |
| spurcius nos quam alios Ὀπικῶν appellatione | |
| foedant. interdixi tibi de medicis." |