| Atqu<i> hic Cato sescentesimo quinto anno urbis | 29.15.1 |
| nostrae obiit, octogensimo quinto suo, ne quis illi de- | |
| fuisse publice tempora aut privatim vitae spatia ad ex- | |
| periendum arbitretur. quid ergo? damnatam ab eo rem | |
| utilissimam credimus? minime, Hercules. subicit enim | 5 |
| qua medicina se et coniugem usque ad longam senectam | |
| perduxerit, his ipsis scilicet, quae nunc nos tractamus, | |
| profiteturque esse commentarium sibi, quo medeatur filio, | |
| servis, familiaribus, quem nos per genera usus sui di- | |
| gerimus. non rem antiqui damnabant, sed artem, maxime | 16.1 |
| vero quaestum esse manipretio vitae recusabant. ideo | |
| templum Aesculapii, etiam cum reciperetur is deus, extra | |
| urbem fecisse iterumque in insula traduntur et, cum | |
| Graecos Italia pellerent, diu etiam post Catonem, ex- | 5 |
| cepisse medicos. augebo providentiam illorum. solam | 17.1 |
| hanc artium Graecarum nondum exercet Romana gravitas, | |
| in tanto fructu paucissimi Quiritium attigere, et ipsi sta- | |
| tim ad Graecos transfugae, immo vero auctoritas aliter | |
| quam Graece eam tractantibus etiam apud inperitos ex- | 5 |
| pertesque linguae non est, ac minus credunt quae ad | |
| salutem suam pertinent, si intellegant. itaque, Hercules, | |
| in hac artium sola evenit, ut cuicumque medicum se pro- | |
| fesso statim credatur, cum sit periculum in nullo men- | |
| dacio maius. non tamen illud intuemur; adeo blanda est | 18.1 |
| sperandi pro se cuique dulcedo. nulla praeterea lex, quae | |
| puniat inscitiam capitalem, nullum exemplum vindictae. | |
| discunt periculis nostris et experimenta per mortes agunt, | |
| medicoque tantum hominem occidisse inpunitas summa | 5 |
| est. quin immo transit convitium et intemperantia cul- | |
| patur, ultroque qui periere arguuntur. sed decuriae pro | |
| more censuris principum examinantur, inquisitio per parietes | |
| agitur, et qui de nummo iudicet a Gadibus columnisque | |
| Herculis arcessitur, de exilio vero non nisi XLV electis | 10 |
| viris datur tabella: at de iudice ipso quales in consili<um> | 19.1 |
| eunt statim occisuri! merito, dum nemini nostrum libet | |
| scire, quid saluti suae opus sit. alienis pedibus ambula- | |
| mus, alienis oculis agnoscimus, aliena memoria salutamus, | |
| aliena et vivimus opera, perieruntque rerum naturae pre- | 5 |
| tia et vitae argumenta. nihil aliud pro nostro habemus | |
| quam delicias. non deseram Catonem tam ambitiosae | 20.1 |
| artis invidiae a me obiectum aut senatum illum, qui ita | |
| censebat, idque non criminibus artis arreptis, ut aliquis | |
| exspectaverit. quid enim venenorum fertilius aut unde | |
| plures testamentorum insidiae? iam vero et adulteria | 5 |
| etiam in principum domibus, ut Eudemi in Livia Drusi | |
| Caesaris, item Valentis in qua dictum est regina. non | 21.1 |
| sint artis ista, sed hominum: non magis haec urbi timuit | |
| Cato, ut equidem credo, quam reginas. ne avaritiam | |
| quidem arguam rapacesque nundinas pendentibus fatis et | |
| dolorum indicaturam ac mortis arram aut arcana prae- | 5 |
| cepti, squamam in oculis emovendam potius quam ex- | |
| trahendam. per quae effectum est, ut nihil magis pro | |
| re videretur quam multitudo grassantium; neque enim | |
| pudor, sed aemuli pretia summittunt. notum est ab eodem | 22.1 |
| Charmide unum aegrum e provincialibus HS CC recon- | |
| ductum, Alconti vulnerum medico HS <³⁰C>³⁰ damnato ad- | |
| emisse Claudium principem, eidemque in Gallia exulanti | |
| et deinde restituto adquisitum non minus intra paucos | 5 |
| annos. et haec personis inputentur. ne faecem quidem | 23.1 |
| aut inscitiam eius tur<pe>m arguamus: ipsorum <procerum> | |
| intemperantiam inmo<dic>is aquarum calidarum deverticulis, | |
| imperiosa inedia et ab isdem deficientibus cibo saepius | |
| die ingesto, mille praeterea paenitentiae modis, culinarum | 5 |
| etiam praeceptis et unguentorum mixturis, quando nullas | |
| omisere vitae inlecebras. invehi peregrinas merces con- | 24.1 |
| ciliarique externa pretia displicuisse maioribus crediderim | |
| equidem, non tamen hoc Catonem providisse, cum | |
| damnaret artem. theriace vocatur excogitata compositio; | |
| luxuria fi<n>xit rebus <s>ex<c>en<t>is, cum tot remedia dederit | 5 |
| natura, quae singula sufficerent. Mithridatium antidotum | |
| ex rebus LIIII componitur, inter null<a>s pondere aequali, | |
| et quarundam rerum sexagesima denarii unius imperat<u>r, | |
| quo deorum, per Fidem, ista monstrante! hominum enim | 25.1 |
| subtilitas tanta esse non potuit; ostentatio artis et por- | |
| tentosa scientiae venditatio manifesta est. ac ne ipsi qui- | |
| dem illa novere, conperique volgo pro cinnabari Indica in | |
| medicamenta minium addi inscitia nominis, quod esse | 5 |
| venenum docebimus inter pigmenta. verum haec ad singu- | 26.1 |
| lorum salutem pertinent; illa autem, quae timuit Cato | |
| atque providit, innocentiora multo et parva opinatu, quae | |
| proceres artis eius de semet ipsi fateantur, illa perdidere | |
| imperii mores, illa, quae sani patimur, luctatus, ceromata | 5 |
| ceu valitudinis causa instituta, balineae ardentes, quibus | |
| persuasere in corporibus cibos coqui, ut nemo non minus | |
| validus exiret, oboedientissimi vero efferrentur, potus deinde | |
| ieiunorum ac vomitiones et rursus perpotationes ac pilo- | |
| rum eviratio instituta resinis eorum, itemque pectines in | 10 |
| feminis quidem publicati. ita est profecto: lues morum, | 27.1 |
| nec aliunde maior quam e medicina, vatem prorsus cotti- | |
| die facit Catonem et oraculum: "satis esse ingenia | |
| Graecorum inspicere, non perdiscere". |