| Haec fuerint dicenda pro senatu illo sescentisque p. R. | 29.28.1 |
| annis adversus artem, in qua condi<c>ione insidiosissima | |
| auctoritatem pessimis boni faciunt, simul contra attonitas | |
| quorundam persuasiones, qui prodesse nisi pretiosa non | |
| putant. neque enim dubitaverim aliquis fastidio futura | 5 |
| quae dicentur animalia, at non V<e>rgilio fuit nominare | |
| formicas nulla necessitate et curculiones ac "lucifugis | |
| congesta cubilia blattis," non Homero inter proelia | |
| deorum inprobitatem muscae describere, non naturae gignere | |
| ista, cum gignat hominem. proinde causas quisque et | 10 |
| effectus, non res aestimet. |