| Ordiemur autem confessis, hoc est lanis ovisque, | 29.29.1 |
| ob i<d> ut rebus praecipuis honos in primis perhibeatur. | |
| quaedam etiam sic alienis locis, tamen obiter, dici ne- | |
| cesse erit. nec deerat materia pompae, si quicquam aliud | |
| intueri liberet quam fidem operis, quippe inter prima | 5 |
| proditis etiam ex cinere phoenicis nidoque medicinis, | |
| ceu vero id certum esset atque non fabulosum. in- | |
| ridere est vitam remedia post millensimum annum redi- | |
| tura monstrare. |