| Praeterea est ovorum genus in magna fama Gal- | 29.52.1 |
| liarum, omissum Graecis. angues e<nim> numerose con- | |
| voluti salivis faucium corporumque spumis artifici con- | |
| plexu glomerant; urinum appellatur. Druidae sibilis id | |
| dicunt in sublime iactari sagoque oportere intercipi, ne | 5 |
| tellurem attingat; profugere raptorem equo, serpentes | |
| enim insequi, donec arceantur amnis alicuius interventu; | |
| experimentum eius esse, si contra aquas fluitet vel auro | |
| vinctum; atque, ut est Magorum sollertia occultandis frau- | 53.1 |
| dibus sagax, certa luna capiendum censent, tamquam con- | |
| gruere operationem eam serpentium humani sit arbitrii. | |
| vidi equidem id ovum mali orbiculati modici magnitudine, | |
| crusta cartilagin<e>is velut acetabulis bracchiorum polypi cre- | 5 |
| bris insigne. Druidis ad victorias litium ac regum aditus | 54.1 |
| mire laudatur, tantae vanitatis, ut habentem id in lite in | |
| sinu equitem R. e Voc<o>ntiis a divo Claudio principe in- | |
| teremptum non <ob> aliud sciam. hic tamen conplexus an- | |
| guium et frugifera eorum concordia in causa videtur esse, | 5 |
| quare exterae gentes caduceum in pacis argumentis circum- | |
| data effigie anguium fecerint; neque enim cristatos esse | |
| in caduceo mos est. |