| De anserum ovis magnae utilitatis ipsoque ansere | 29.55.1 |
| dicturi hoc in volumine debemus honorem et Commageno, | |
| clarissimae rei. fit ex adipe anserum—alioqui celeber- | |
| rimi usus, set ad hoc in Commagene Syriae parte—cum | |
| cinnamo, casia, pipere albo, herba quae Commagene vo- | 5 |
| catur, obrutis nive vasis, odore iucundo, utilissimum ad | |
| perfrictiones, convulsiones, caecos aut subitos dolores | |
| omniaque, quae acopis curantur, unguentumque pariter et | |
| medicamentum est. fit et in Syria alio modo, avium adipe | 56.1 |
| curato ut dicemus, additis erysisceptro, xylobalsamo, phoe- | |
| nice, item tuso calamo singulorum pondere qu<o>d sit adipis, | |
| i<n> vino bis aut ter subfervefact<o>. fit autem hieme, quo- | |
| niam aestate non glaciat nisi accepta cera. multa prae- | 5 |
| terea remedia sunt ex ansere, quod miror aeque quam | |
| in capris, namque anser corvusque ab aestate in autum- | |
| num morbo conflictari dicuntur. |