| Draco non habet venena. caput eius limini | 29.67.1 |
| ianuarum subditum propitiatis adoratione diis fortunatam | |
| domum facere promittitur, oculis eius inveteratis et cum | |
| melle tritis inunctos non expavescere ad nocturnas ima- | |
| gines etiam pavidos, cordis pingue in pelle dorcadum | 5 |
| nervis cervinis adalligatum in lacerto conferre iudicio- | |
| rum victoriae p<lu>rimum, spondylum aditus potestatium | |
| mulcere, dentes eius inligatos pellibus caprearum cervinis | |
| nervis mites praestare dominos potestatesque exorabiles. | |
| sed super omnia est compositio, qua invictos faciunt | 68.1 |
| Magorum mendacia: cauda draconis et capite, pilis leonis | |
| e fronte et medulla eiusdem, equi victoris spuma, canis | |
| ungue adalligatis cervino corio nervisque cervi alternatis | |
| et dorcadis. quae coarguisse non minus referet quam | 5 |
| contra serpentes remedia demonstrasse, quoniam et haec | |
| <ill>orum veneficia sunt. draconum adipem venenata fugiunt, | |
| item, si uratur ichneumonum; fugiunt et urticis tritis in | |
| aceto perunctos. |