| Viperae caput inpositum, vel alterius quam quae | 29.69.1 |
| percusserit, sine fine prodest, item si quis ipsam eam in | |
| vapore baculo sustineat—aiunt enim recanere—, item | |
| si quis exustae eiusdem cinere<m> inlinat. reverti autem | |
| ad percussum serpentem necessitate naturae Nigidius | 5 |
| auctor est. caput quidam dissecant scite inter aures ad | |
| eximendum lapillum, quem aiunt ab ea devorari territa; | |
| alii ipso toto capite utuntur. fiunt ex vipera pastilli, qui | 70.1 |
| theriaci vocantur a Graecis, ternis digitis mensura utrim- | |
| que amputatis exemptisque interaneis et livore spinae | |
| adhaerente, reliquo corpore in patina ex aqua et aneto | |
| discocto spinisque exemptis et addita similagine atque ita | 5 |
| in umbra siccatis pastillis, quibus ad multa medicamenta | |
| utuntur. significandum videtur e vipera tantum hoc fieri. | |
| quidam purgatae ut supra dictum est adipem cum olei | |
| sextario decocunt ad dimidias; ex eo, cum opus sit, ternis | |
| stillis additis in oleum perunguntur, ut omnes bestiae | 10 |
| fugiant eos. |