| Carnibus gallinaceorum ita, ut tepebunt avulsae, | 29.78.1 |
| adpositis venena serpentium domantur, item cerebro in | |
| vino poto. Parthi gallinae malunt cerebrum plagis in- | |
| ponere. ius quoque ex <i>is potum praeclare medetur, et | |
| in multis aliis usibus mirabile. pantherae, leones non | 5 |
| attingunt perunctos eo, praecipue si et alium fuerit in- | |
| coctum. alvum solvit validius e vetere gallinaceo, prodest | 79.1 |
| et contra longinquas febres et torpentibus membris tre- | |
| mulisque et articulariis morbis et capitis doloribus, epi- | |
| phoris, inflationibus, fastidiis, incipiente tenesmo, iocineri, | |
| renibus, vesicae, contra cruditates, suspiria. itaque etiam | 80.1 |
| faciendi eius extant praecepta: efficacius coci cum olere | |
| marino aut cybio aut cappari aut apio aut herba Mercu- | |
| riali, polypodio aut aneto, utilissime autem in congiis III | |
| aquae ad III heminas cum supra dictis herbis et refrige- | 5 |
| ratum sub diu dari, tempestivi<u>s antecedente vomitione. | |
| non praeteribo miraculum, quamquam ad medicinam non | |
| pertinens: si auro liquescenti gallinarum membra misce- | |
| antur, consumunt id in se; ita hoc venenum auri est. | |
| at gallinacei ipsi circulo e ramentis addito in collum | 10 |
| non canunt. |