| Auxiliatur contra serpentes et columbarum caro | 29.81.1 |
| recens concerpta et hirundinum, bubonis pedes usti cum | |
| plu<m>bagine herba. nec omittam in hac quoque alite exem- | |
| plum magicae vanitatis, quippe praeter reliqua portentosa | |
| mendacia cor eius inpositum mammae mulieris dormientis | 5 |
| sinistrae tradunt efficere, ut omnia secreta pronuntiet; | |
| praeterea in pugnam ferent<e>s id fortiores fieri. eiusdem | 82.1 |
| ovo ad capillum remedia demonstrant. quis enim, quaeso, | |
| ovum bubonis umquam visere potuit, cum ipsam avem | |
| vidisse prodigium sit? quis utique experiri et praecipue | |
| in capillo? sanguine quidem pulli bubonis etiam crispari | 5 |
| capillum promittunt. cuius generis prope videri possint | 83.1 |
| quae tradunt et de vespertilione, si ter circumlatus domui | |
| vivus <su>per fenestram inverso capite adfigatur, amuletum | |
| esse, privatimque ovilibus circumlatum totiens et pedibus | |
| suspensum super limen. sanguinem quoque eius cum car- | 5 |
| duo contra serpentium ictus inter praecipua laudant. |