Scorpionibus contrarius maxime invicem stelio | 29.90.1 |
traditur, ut visu quoque pavorem iis adferat et torporem | |
frigidi sudoris. itaque in oleo putrefaciunt eum et ita | |
vulnera perungunt. quidam oleo illo spumam argenteam | |
decocunt ad emplastri genus atque ita inlinunt. hunc | 5 |
Graeci coloten vocant et ascalaboten et galeoten; in Italia | |
non nascitur. est enim hic plenus lentigine, stridoris | |
acerbi et <araneis> vescitur, quae omnia nostris stelionibus | |
aliena sunt. |