| Prodest et gallinarum fimi cinis inlitus, draconis | 29.91.1 |
| iocur, lacerta divulsa, mus divulsus, scorpio ipse suae | |
| plagae inpositus aut assus in cibo sumptus aut potus in | |
| meri cyathis II. proprium est scorpionum quod manus | |
| palmam non feriunt, nec <v>isi pilos attingere. lapillus | 5 |
| qualiscumque ab ea parte, qua in terra erat, adpositus | |
| plagae levat dolorem, item testa, sicut erat terra operta | |
| ex aliqua parte, inposita liberare dicitur—non debent | |
| respicere qui inponunt et cavere ne sol aspiciat—, ver- | |
| mes terreni triti inpositi. multa et alia ex his remedia | 92.1 |
| sunt, propter quae in melle servantur. | |
| Noctua apibus contraria et vespis crabronibusque et | |
| sanguisugis; pici quoque Martii rostrum secum habentes | |
| non feriuntur ab iis. adversantur et locustarum minimae | 5 |
| sine pinnis, quas attelebos vocant. | |
| Est et formicarum genus venenatum, non fere in Italia. | |
| solipugas Cicero appellat, salpugas Baetica. his cor vesper- | |
| tilionis contrarium omnibusque formicis. |