| Salamandris cantharidas diximus resistere. sed | 29.93.1 |
| in his magna quaestio, quoniam ipsae venena sunt potae | |
| vesicae cum cruciatu praecipuo. Cossinum equitem Ro- | |
| manum amicitia Neronis principis notum, cum is lichene | |
| correptus esset, vocatus ex Aegypto medicus ob hanc | 5 |
| valetudinem eius a Caesare, cum cantharidum potu prae- | |
| parare voluisset, interemit. verum inlitas prodesse non | |
| dubium est cum suco taminiae uvae et sebo ovis vel | |
| caprae. ipsarum cantharidum venenum in qua parte sit, | 94.1 |
| non constat inter auctores. alii in pedibus et in capite | |
| existimant esse, alii negant. convenit tantum pinnas earum | |
| auxiliari, in quacumque parte sit venenum. ipsae nascuntur | |
| ex vermiculo in spongea maxime <c>yno<r>rhodi, quae fit in | 5 |
| caule, sed fecundissime in fraxino, ceterae in al<b>a rosa, | |
| minus efficaces. potentissimae inter omnes variae luteis | |
| lineis, quas in pinnis transversas habent, pingues; multum | |
| inertiores minutae, latae, pilosae; inutilissimae vero unius | |
| coloris macrae. conduntur in calice fictili non picato et | 95.1 |
| linteo conligato, coniecta e<t> rosa matura, et suspenduntur | |
| super acetum cum sale fervens, donec per linteolum va- | |
| porentur, postea reponuntur. vis earum adurere corpus, | |
| crustas obducere. eadem pityocampis in picea nascentibus, | 5 |
| eadem bupresti, similiterque praeparantur, efficacissimae | |
| omnes ad lepras, lichenas. dicuntur et menses ciere et | |
| urinam; ideo Hippocrates et hydropicis dabat. |