| In canis rabiosi morsu tuetur a pavore aquae | 29.98.1 |
| canini capitis cinis inlitus vulneri. oportet autem com- | |
| buri omnia eodem modo, ut semel dicamus, in vase fictili | |
| novo argilla circumlito atque ita in furnum indito. idem | |
| et in potione proficit. quidam ob id edendum dederunt. | 5 |
| aliqui et vermem e cadavere canino adalligavere men- | |
| struave canis in panno subdidere calici aut intus ipsius | |
| caudae pilos combustos inseruere vulneri. cor caninum | 99.1 |
| habentem fugiunt canes; non latrant vero lingua canina | |
| in calciamento subdita pollici aut cauda<m> mustelae, quae | |
| abscisa e<a> dimissa sit, habentes. est limus salivae sub | |
| lingua rabiosi canis, qui datus in potu hydrophob<o>s fieri | 5 |
| non patitur; multo tamen utilissime iocur eius, qui in | |
| rabie momorderit, datur, si fieri possit, crudum manden- | |
| dum; sin minus, quoquo modo coctum, aut ius coctis | |
| carnibus. est vermiculus in lingua canum, qui vocatur | 100.1 |
| a Graecis lytta, quo exempto infantibus catulis nec rabidi | |
| fiunt nec fastidium sentiunt. idem ter igni circumlatus | |
| datur morsis a rabioso, ne rabidi fiant. et cerebello gal- | |
| linaceo occurritur, sed id devoratum anno tantum eo | 5 |
| prodest. aiunt et cristam galli contritam efficaciter in- | |
| poni et anseris adipem cum melle. salliuntur et carnes | |
| eorum, qui rabidi fuerint, ad eadem remedia in cibo | |
| danda<e>. quin et necantur catuli statim in aqua ad sexum | 101.1 |
| eius, qui momorderit, ut iocur crudum devoretur ex iis. | |
| prodest et fimum gallinaceum, dumtaxat rufum, ex aceto | |
| inpositum et <m>ur<i>s aranei caudae cinis ita, ut ipse, cui | |
| abscisa sit, vivus dimittatur, glaebula ex hirundinum <n>ido | 5 |
| inlita ex aceto, vel pulli hirundinis combusti, membrana | |
| sive senectus anguium vernatione exuta cum cancro mas- | |
| culo ex vino trita; <h>a<c> etiam per se reposita in arcis | |
| armariisque tineas necant. mali tanta vis est, ut urina | 102.1 |
| quoque calcata rabiosi canis noceat, maxime ulcus haben- | |
| tibus. remedio est fimum caballinum adspersum aceto et | |
| calefactum in fico inpositum. minus hoc miretur qui | |
| cogitet lapidem a cane morsum usque in proverbium | 5 |
| discordiae venisse. qui in urinam canis suam egesserit, | |
| torporem lumborum sentire dicunt.—(Lacerta, quam sepa, | |
| alii chalcide<m> vocant, in vino pota morsus suos sanat).— |