| Veneficiis ex mustela silvestri factis contrarium | 29.103.1 |
| est ius gallinacei veteris large haustum; peculiariter con- | |
| tra aconita addi parum salis oporteat. gallinarum fimum, | |
| dumtaxat candidum, in hysopo decoctum aut mulso contra | |
| venena fungorum boletorumque, item inflationes ac strangu- | 5 |
| lationes, quod miremur, cum, si aliud animal gustaverit | |
| id fimum, torminibus et inflationibus adficiatur. sanguis | 104.1 |
| anserinus contra lepores marinos valet cum olei aequa | |
| portione, i<d>em contra mala medicamenta omnia adversatur | |
| cum Le<m>nia rubrica et spinae albae suco, <ut> pastillorum | |
| drachmis quini<s> e cyathis ternis aquae bibatur. item | 5 |
| mustelae catulus, ut supra diximus praeparatus, coagulum | |
| quoque agninum adversus omnia mala medicamenta pollet; | |
| item sanguis anatum Ponticarum; itaque et spissatus ser- | |
| vatur vinoque diluitur; quidam feminae anatis efficaciorem | |
| putant. simili modo contra venena omnia ciconiarum ven- | 105.1 |
| triculus valet, coagulum pecoris, ius ex carne arietum, | |
| privatim adversus cantharidas, item lac ovium calidum | |
| praeterque iis, qui buprestim aut aconitum biberint, co- | |
| lumbarum silvestrium fimum privatim contra argenti vivi | 5 |
| potum, contra toxica mustela vulgaris inveterata drachmis | |
| binis pota. |