| Alopecias replet fimi pecudum cinis cum oleo | 29.106.1 |
| cyprio et melle, item ungularum muli vel mulae ex oleo | |
| myrteo, praeterea, ut Varro noster tradit, murinum fimum, | |
| quod il<l>e muscerdas appellat, aut muscarum capita recen- | |
| tia prius folio ficulneo asperatas. alii sanguine muscarum | 5 |
| utuntur, alii X diebus cinerem earum inlinunt cum cinere | |
| chartae vel nucum ita, ut sit tertia portio e muscis; alii | |
| lacte mulierum cum brassica cinerem muscarum subigunt, | |
| quidam melle tantum. nullum animal minus docile existi- | |
| matur minorisve intellectus; eo mirabilius est Olympiae | 10 |
| sacro certamine nubes earum immolato tauro deo, quem | |
| My<i>oden vocant, extra territorium id abire. alopecias cinis | 107.1 |
| et <e> murium capitibus caudisque et totius muris emendat, | |
| praecipue si veneficio acciderit haec iniuria, item irenacei | |
| cinis cum melle aut corium combustum cum pice liquida. | |
| caput quidem eius ustum per se etiam cicatricibus pilos | 5 |
| reddit, alopecias autem in ea curatione praeparari oportet | |
| novacula; et sinapi quidam ex aceto uti maluerunt. quae | |
| de irenaceo dicentur, omnia tanto magis valebunt in h<y>- | |
| stric<e>. lacertae quoque, ut docuimus combustae cum radice | 108.1 |
| recentis harundinis, quae, ut una cremari possit, minutim | |
| findenda est, ita myrteo oleo permixto cinere, capillorum | |
| defluvia continent. efficacius virides lacertae omnia eadem | |
| praestant, etiamnum utilius admixto sale et adipe ursino | 5 |
| et cepa tusa. quidam denas virides in X sextariis olei | |
| veteris discocunt, contenti semel in mense unguere. pel- | 109.1 |
| lium viperinarum cinis alopecias celerrime explet, item | |
| gallinarum fimum recens inlitum. corvi ovum in aereo | |
| vase permixtum inlitumque deraso capite nigritiam capilli | |
| adfert, sed, donec inarescat, oleum in ore habendum est, | 5 |
| ne et dentes simul nigrescant, idque in umbra faciendum | |
| neque ante quadriduum abluendum. alii sanguine et cere- | 110.1 |
| bro eius utuntur cum vino nigro; alii excocunt ipsum et | |
| nocte concubia in plumbeum vas condunt. aliqui alopecias | |
| cantharide trita inlinunt cum pice liquida, nitro praeparata | |
| cute—caustica vis earum, cavendumque ne exulcerent | 5 |
| alte—, postea ad ulcera ita facta capita murium et fel | |
| murium et fimum cum helleboro et pipere inlini iubent. |