| Ut narravit Osthanes, species eius plures | 30.14.1 |
| sunt. namque e<x> aqua et sphaeris et aëre et stellis et | |
| lucernis ac pelvibus securibusque et multis aliis modis | |
| divina promittit, praeterea umbrarum inferorumque collo- | |
| quia. quae omnia aetate nostra princeps Nero vana fal- | 5 |
| saque comperit. quippe non citharae tragicique cantus | |
| libido illi maior fuit, fortuna rerum humanarum summa | |
| gestiente in profundis animi vitiis, primumque imperare | |
| dis concupivit nec quicquam generosius voluit. nemo | |
| umquam ulli artium validius favit. ad hoc non opes e<i> | 15.1 |
| defuere, non vires, non discentis ingenium, quae non alia | |
| patiente mundo! inmensum, indubitatum exemplum est | |
| falsae artis, quam dereliquit Nero; utinamque inferos | |
| potius et quoscumque de suspitionibus suis deos consu- | 5 |
| luisset, quam lupanaribus atque prostitutis mandasset in- | |
| quisitiones eas! nulla profecto sacra, barbari licet ferique | |
| ritus, non mitiora quam cogitationes eius fuissent. sae- | |
| vius sic nos replevit umbris. sunt quaedam Magis | 16.1 |
| perfugia, veluti lentiginem habentibus non obsequi numina | |
| aut cerni. <a>n obstitit forte hoc in illo? nihil membris | |
| defuit. nam dies eligere certos liberum erat, pecudes | |
| vero, quibus non nisi ater colos esset, facile; nam ho- | 5 |
| mines immolare etiam gratissimum. Magus ad eum Tiri- | |
| dates venerat Armeniacum de se triumphum adferens et | |
| ideo provinciis gravis. navigare noluerat, quoniam ex- | 17.1 |
| puere in maria aliisque mortalium necessitatibus violare | |
| naturam eam fas non putant. Magos secum adduxerat, | |
| magicis etiam cenis eum initiaverat; non tamen, cum | |
| regnum ei daret, hanc ab eo artem accipere valuit. pro- | 5 |
| inde ita persuasum sit, intestabilem, inritam, inanem esse, | |
| habentem tamen quasdam veritatis umbras, sed in his | |
| veneficas artes pollere, non magicas. quaerat aliquis, quae | 18.1 |
| sint mentiti veteres Magi, cum adulescentibus nobis visus | |
| Apion grammaticae artis prodiderit cynocephalian herbam, | |
| quae in Aegypto vocaretur osiritis, divinam et contra omnia | |
| veneficia, sed si tota erueretur, statim eum, qui eruisset, | 5 |
| mori, seque evocasse umbras ad percunctandum Homerum, | |
| quanam patria quibusque parentibus genitus esset, non | |
| tamen ausus profiteri, quid sibi respondisse diceret. |